Psalmorum 79:20
Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.] + 79.20 Domine Deus virtutum, converte nos, ostende faciem tuam, et salvi erimus. CASS. Magna suavitas hujus versiculi, in quo regulam totius religionis exponit. Primo enim Deus nos convertit, et tunc nos ante faciem ostendit, id est, lumine pietatis nos inspicit: post quod nos tandem salvat. Hunc ergo propheta iterat, quia per ipsum quisque breviter quod expedit, implorat.
Vulgata (Latina)