Psalmorum 79:3
coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos. + 79.3 Coram Ephraim. AUG. Id est, gente Judæorum, ubi hæ tribus, scilicet coram fructificatione, et filio dexteræ, ut et nos simus plenitudo scientiæ per charitatem, quæ Deus est; et coram Manasse, id est, oblito, ut jam illi venias in mentem, juxta illud: Reminiscentur, et convertentur universi fines terræ. ID. Excita. Repetit, etc., usque ad crucifixus ex infirmitate, resurge ex virtute. CASS. Excita potentiam miraculorum, etc., usque ad unde: Fidelis Deus, qui non patitur vos tentari supra id quod potestis, etc. I Cor. 10.. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Their blood have they shed like water round about Jerusalem; and there was none to bury them.
In Context
Cross References
Psalms 141:7Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. + 141.7 A persequentibus me. Diabolus enim per vasa sua, id est per filios diffidentiæ, agit persecutionem corporis, ut intus fiat cordis ruina. 1
Jeremiah 14:16Et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Jerusalem præ fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos: ipsi et uxores eorum, filii et filiæ eorum: et effundam super eos malum suum.
Jeremiah 16:4Mortibus ægrotationum morientur: non plangentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt, et gladio et fame consumentur: et erit cadaver eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ. + 16.4 Mortibus ægrotationum. ID. Nota quod longa infirmitate tabescere, ira Dei est: unde Joram filius Josaphat infirmitate consumitur. Et Apostolus ait: Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles I Cor. 11., etc.
Jeremiah 34:20et dabo eos in manus inimicorum suorum, et in manus quærentium animam eorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ.
Matthew 23:35ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. + 23.35 Ut veniat super vos. Non hos tantum præsentes dicit, sed omnem generationem malorum præcedentem et futuram: quia omnes una civitas sunt, unum corpus diaboli. Abel justi. Justitia Abel approbata est per munerum acceptionem. Usque ad sanguinem. Cur usque adhuc, cum multi post hunc occisi ante natalem Christi, et Christo nato mox pueri ab hac generatione sunt perempti? Sed quia Abel pastor ovium fuit necatusque in agro: Zacharias sacerdos necatus est in atrio templi: utriusque gradus martyres et laicos et officio altaris mancipatos, sub eorum voluit intimare vocabulis. Zacharias qui occisus est a rege Joas inter templum et altare, ut historia Regum narrat, filius fuit Joiadæ, et in Evangelio quo utuntur Nazaræi, pro filio Barachiæ legitur filius Joiadæ. Sed ut justitia Joiadæ sacerdotis prædicetur, ipse Barachias vocatur, id est, benedictus Domini. Iste Zacharias de duodecim prophetis unus erat, sicut pater Joannis de prophetis unus erat.
Revelation 11:9Et videbunt de tribubus, et populis, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium: et corpora eorum non sinent poni in monumentis: