The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 79 › Psalmorum 79:5

Psalmorum 79:5

Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui? + 79.5 Quousque irasceris? AUG. Transit ira a servo, ut non flagellet ut patet, sed ne damnet: et conversis enim durat ira, sed corrigens. Flagellat enim omnem filium quem recipit Isa. 9, Heb. 12.. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

How long, LORD? wilt thou be angry for ever? shall thy jealousy burn like fire?

In Context

4Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. + 79.4 Faciem tuam. AUG. Hæc facies velata fuit Asaph tempore infirmitatis Christi, et tunc ægrotavit Asaph, non valens intueri velatum nube: de qua dicitur: Ascendit Deus super nubem levem, et intrabit vel ingredietur Ægyptum, id est, carnem immunem a peccato; illuminavit vero eam cum surrexit et ascendit, et ita salvamur. 1

6cibabis nos pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura? + 79.6 Cibabis AUG. Exponit hic passiones, quas sancti tempore adventus passuri sunt. Quasi diceret: Etsi optem Christi adventum, tamen eo tempore multa passuri sumus, quia cibavit, etc. In mensura, etc. AUG. Pro viribus tuis ut erudiaris, non opprimaris; unde: Fidelis Deus qui non patitur vos tentari supra, etc. I Cor. 10.. Vel, pro modo culparum. 1

Read all of Psalmorum 79

Cross References

Deuteronomy 29:20et Dominus non ignoscat ei: sed tunc quam maxime furor ejus fumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, quæ scripta sunt in hoc volumine: et deleat Dominus nomen ejus sub cælo,

Deuteronomy 32:22Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. + 32.22 Ignis succensus est, etc. GREG. lib. XVIII Moral., cap. 12. De his quos damnant flagella, et non liberant, scriptum est: Percussisti eos nec doluerunt, etc. His flagella in hac vita inchoant, et in æternum permanebunt; unde Moyses: Ignis exarsit ab ira sua, et ardebit usque ad inferos et deorsum. De præsenti enim percussione dicitur: Ignis exarsit ab ira mea Jer. 15.; de æterna sequitur: Et ardebit usque ad inferos et deorsum Psal. 88.. Non tamen judicat Deus bis in idipsum: unum est enim flagellum quod temporaliter incipit, et in æternis suppliciis consummatur. Devorabitque terram. Alii: comedent terram et nascentia ejus, id est carnem, propter opera libidinis, terna flamma comburet; nascentia enim carnis, opera concupiscentiæ carnalis, quæ sunt fornicatio, immunditia et hujusmodi.

Psalms 13:1In finem. Psalmus David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. + 13.1 Dixit insipiens. CASS. Increpatio Judæorum, descripta eorum malitia. Primus psalmus de increpatione Judæorum, etc., usque ad hic homo non est Deus. 1

Psalms 74:9quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen fæx ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ. + 74.9 Quia calix. AUG. Calix, lex et omnis Scriptura, etc., usque ad quod ante, et hunc exaltat. CAS. Calix, lex; vinum merum, mysterium cœleste, etc., usque ad non solum Judæi. 1

Psalms 80:5quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob. + 80.5 Quia præceptum in Isræl est; et judicium, etc. ID. Ideo tuba canendum, quia lex data est Judæis per Moysen, et quia judex futurus est. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 79:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 79:4Psalmorum 79Psalmorum 79:6 →