The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 79 › Psalmorum 79:6

Psalmorum 79:6

cibabis nos pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura? + 79.6 Cibabis AUG. Exponit hic passiones, quas sancti tempore adventus passuri sunt. Quasi diceret: Etsi optem Christi adventum, tamen eo tempore multa passuri sumus, quia cibavit, etc. In mensura, etc. AUG. Pro viribus tuis ut erudiaris, non opprimaris; unde: Fidelis Deus qui non patitur vos tentari supra, etc. I Cor. 10.. Vel, pro modo culparum. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Pour out thy wrath upon the heathen that have not known thee, and upon the kingdoms that have not called upon thy name.

In Context

5Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui? + 79.5 Quousque irasceris? AUG. Transit ira a servo, ut non flagellet ut patet, sed ne damnet: et conversis enim durat ira, sed corrigens. Flagellat enim omnem filium quem recipit Isa. 9, Heb. 12.. 1

7Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos. + 79.7 Posuisti nos in contradictionem. CASS. Dum vicini, qui de nobis, sunt contra nos. Irrident inimici, a quibus omnibus, ut salvi simus, Deus virtutum, etc. 1

Read all of Psalmorum 79

Cross References

Psalms 14:4Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit; + 14.4 Ad nihilum, etc. AUG. Hæc est perfectio, ut nihil in homine valeat malignus, et ut hic sit in conspectu, id est, certe sciat, malignum non esse, nisi qui a Creatore ad creata convertitur. Malignus, id est, diabolus, despicitur; ut cum dixit: Vade retro, Satanas, etc. E contra, timentes Dominum glorificat. Juravit, quando apostolis certissima veritate promisit: Jam non dicam vos servos, sed amicos. 1

Isaiah 13:1Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos. + 13.1 Onus Babylonis. HIER. Babylon, metropolis Chaldæorum, etc., usque ad qui dicit: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.

Isaiah 23:1Onus Tyri. [Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis. + 23.1 Onus Tyri. Tyrus nobilissima civitas Chananæorum, etc., usque ad hanc miseriam prædicit Isaias: Onus Tyri, etc. Ululate. In Græco apertius: Ululate, naves Carthaginis: vos, scilicet, qui Tyrum venire consuevistis causa negotiationis. Carthago colonia fuit Tyriis, ab eis constructa et culta. Naves maris. Hebraice Tharsis, id est exploratio gaudii vel contemplatio, quia gaudii contemplatio et lætitiæ vertetur in lacrymas.

Isaiah 45:4propter servum meum Jacob, et Israël, electum meum; et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me. + 45.4 Et vocavi te. ID. Sicut vocavi Abraham, Isaac et Jacob, etc., usque ad Filius autem Christus oleo lætitiæ unctus præ participibus suis.

Jeremiah 25:29quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis? non eritis immunes: gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 79:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 79:5Psalmorum 79Psalmorum 79:7 →