Psalmorum 79:7
Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos. + 79.7 Posuisti nos in contradictionem. CASS. Dum vicini, qui de nobis, sunt contra nos. Irrident inimici, a quibus omnibus, ut salvi simus, Deus virtutum, etc. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For they have devoured Jacob, and laid waste his dwelling place.
In Context
Cross References
Psalms 80:13Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis. + 80.13 Et dimisit. Et si implevi ora Prophetarum, non tamen ab amurca auditi sunt, unde digna ultio: quia et dimisi, etc. 1
Isaiah 24:1[Ecce Dominus dissipabit terram: et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus. + 24.1 Ecce Dominus nudabit, etc. HIER. Post specialem gentium singularum correptionem, etc., usque ad Ægyptiorum et multorum aliorum ad generale onus judicii extremi transit.
Isaiah 64:10Civitas Sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est. + 64.10 Sion deserta. Sion et Jerusalem in hoc loco idem significant, templum, scilicet, et civitatem, ubi quondam specula virtutum et visio pacis. Sed postquam populus Judæorum negavit regem suum, et addidit illud: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19., Jerusalem deserta est a Deo: unde, Relinquetur vobis domus vestra deserta Luc. 13.; et illud, Surgite eamus hinc Joan. 14.. Et in templo, auditæ sunt voces sicut dicit ecclesiastica historia: Transeamus ab his sedibus.
Jeremiah 51:34Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis: reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.