Psalmorum 79:8
Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. + 79.8 Deus virtutum. AUG. Desiderantis mos est frequenter repetere quæ tantis precibus orat. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 15:16Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus. + 15.16 Generatione autem, etc. HIERON. epist. ad Damas. Moses vero alibi dicit, etc., usque ad et ad Salomon perveniunt.
Deuteronomy 28:43Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior: tu autem descendes, et eris inferior. + 28.43 Advena. Aperte significatur abjectio Judæorum et electio gentium, unde: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus, et alibi: Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. RAB. in Deut., tom. 2. Advena qui tecum versatur, etc. Creator omnium per incarnationis suæ mysterium, etc., usque ad et sanguinem testamenti pollutum duxerit.
Psalms 21:3Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi. + 21.3 Clamabo. AUG. De nobis, corpore suo dicit, ut cum forte dicit: Transeat a me calix iste, id est, putatur timuisse mori; sed pro suis infirmis qui timent mori, hæc dixit, sic et hæc vox membrorum est: Clamabo et non exaudies. Per diem, et non exaudies, et nocte et non ad insipientiam. CASS. Quia nullæ in eo tenebræ, et tamen non auditur ad salutem corporalem. 1
Psalms 142:6Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi. + 142.6 Memor fui. AUG. Hoc dicunt membra, etc., usque ad sed non esse cœpisti. Meditatus sum. Quia utique omnia bona sunt, in quo percipit, quia quidquid in se boni est, a Deo est. In factis manuum. Ac si dicat: Quæsivi in opere artificem, et in conditis omnibus conditorem: creatura tua facta est mihi spectaculum. Memor fui dierum. CAS. Recolens iste quod fecit cœlum et terram, et quod benefecit antiquis, obliviscitur miseriarum mundi. Et ex his quæ Deus fecit se consolatur. 1