Psalmorum 79:9
Vineam de Ægypto transtulisti: ejecisti gentes, et plantasti eam. + 79.9 Vineam. CASS. De vinea quomodo incepta, et perfecta. AUG. et CASS. Vineam de Ægypto, quasi, nos salvi erimus, sed Judæos, quibus tot fecisti, destrues: quod non pro levi culpa, sed quia adventum Christi non noverunt. Vel, salvi erimus quia ita præsignasti. Vineam de Ægypto. Sed quare, destrues? hoc de infidelibus. De Ægypto. Ut illos de Ægypto, ita Ecclesiam de tenebris ejecit vitiorum: gentes plantat in virtutibus, et ducit per hoc desertum sæculi. Radices, martyres et alios firmos facit, et implet orbem. CASS. Vineam de Ægypto, per mysticas figurationes, etc., usque ad quæ ita per orbem dilatata est. Dux, dum eam ducit spirituali itinere. Radices, prophetas, Apostolos, martyres et alios, de quibus palmites tendens mundum occupat et operit. Dux itineris. AUG. Vel alia littera, etc., usque ad et non est altera, sed eadem vinea: inde Apostoli, inde et alii justi, etsi aliqui rami fracti. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Dux itineris fuisti in conspectu ejus; plantasti radices ejus, et implevit terram. 1
Cross References
Joshua 7:9Audient Chananæi, et omnes habitatores terræ, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo?
Psalms 25:11Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me, et miserere mei. 1
Psalms 65:3Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine ! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui. + 65.3 Date gloriam. AUG. Non ut Judæi, qui meritis suis dant justitiam, et invident gentibus gratiam. Quam terribilia. Ibid. Si gaudes et time, ne quod datum est humili auferatur superbo: sicut factum est Judæis. Ne ergo insultes fractis ramis, sed time, ne forte nec tibi parcat. Opera tua, Domine. CAS. Breviter mysteria incarnationis dicit opera, quod Deus homo, quod passus, mortuus, et hujusmodi. In multitudine virtutis tuæ. AUG. Hic innuit resurrectionem ad quam, exclusis mendacibus Judæis, adhibentur gentes. BEDA. Resurrexit Dominus; multi crediderunt in eum, etc., usque ad per gratiam biberunt. Mentientur. Opera sunt terræ, quæ inimici mentiuntur, contra mentientes, omnis terra adoret, etc. AUG. Mentientur. Solent mentiri inimici, etc., usque ad adoret omnis terra. 1
Isaiah 43:25Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. + 43.25 Ego sum. ID. Quasi diceret: Fecisti me laborare sub onere peccati tui; ideo jam non servum meum, non puerum voco, sed simpliciter appello Jacob et Isræl, ut ostendam et arguam peccatores.
Jeremiah 14:7Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum: quoniam multæ sunt aversiones nostræ: tibi peccavimus.
Ezekiel 20:9Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant, et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Ægypti.