Psalmorum 8:1
In finem, pro torcularibus. Psalmus David. + 8.1 In finem, pro torcularibus, etc. Pro torcularibus, id est, Ecclesiis, etc., usque ad animæ in requiem emanant. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:11Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? + 15.11 Quis similis tui, etc. ORIG., ut supra. Non simulacris gentium comparat Deum, nec dæmonibus qui sibi falso nomen deorum asciscunt, sed dicit illos deos qui per gratiam et participationem Dei appellantur, secundum illud psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis. Et ibid.: Deus stetit in synagoga deorum. Sed hi quamvis capaces sint Dei, et hoc nomine per gratiam donari videantur, nullus ei similis in potentia vel natura; quod autem dicitur, similes ei erimus, similitudo hæc non ad naturam, sed ad gratiam revocatur, sicut pictura est similis ei cujus imago in ipsa exprimitur, quantum ad gratiam, sed longe dissimilis quantum ad substantiam. Illa enim species carnis est, et decor vivi corporis; ista colorum fucus, et cera tabulis sensu carentibus superposita. Nullus ergo in diis similis Domino, invisibilis scilicet, incorporeus, incommutabilis, sine initio et sine fine. Nullus creator omnium nisi Pater creans omnia per Filium, et in Spiritu sancto omnia sanctificans.
Deuteronomy 28:58Nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus, quæ scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen ejus gloriosum et terribile, hoc est, Dominum Deum tuum:
Psalms 8:9volucres cæli, et pisces maris qui perambulant semitas maris. + 8.9 Volucres, superbi: de quibus, Posuerunt in cœlum os suum Psal. 72.. Quorum caput dicit: Ascendam in cœlum et exaltabo solium meum, et ero similis Altissimo Isa. 14.. Pisces maris qui perambulant semitas maris, curiosi. Hæc tria, voluptas carnis, superbia, curiositas, includunt omnia vitia, quæ sunt concupiscentia carnis, ambitio sæculi, id est superbia, concupiscentia oculorum, per oculos curiositas maxime prævalet. 1
Psalms 57:5Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas, + 57.5 Furor illis. Ibid. Non laudatur ipsa res a Scriptura, undecunque datur similitudo, ut de iniquo judice, qui rogantem viduam vix audivit. Surdæ et obturantis. CASS. Non solum non faciunt, sed nec audire volunt. AUG. Terra, præsentia, quibus delectatur homo; cauda, præterita. 1
Psalms 63:1In finem. Psalmus David. + 63.1 CASS. Psalmus iste breviter agit, etc., usque ad ut in passionibus speremus in Domino. AUG. Ut caput nostrum, ita nos in tribulationibus rogemus. 1
Psalms 72:17donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. + 72.17 Sanctuarium. AUG. Christus, qui ut Deus singulorum merita dignoscit. Vel sanctuarium, Sancta sanctorum, id est, secretum divinæ dispositionis. 1