Psalmorum 8:2
[Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos. + 8.2 Domine, Dominus noster, quam admirabile nomen! etc. CASS. Primo laudes Dei, majestas ejus, et operatio excelsa describuntur. In universa. Ibid. Non ergo Judæi vel quilibet alii sibi vindicent quod omnium est, quod est intentio. Super cœlos. AUG. Ad litteram, vel Scripturas: quia excedit eloquia omnium Scripturarum; vel, super cœlos. Continuando cum sequentibus, id est, in Scripturas, quas inclinat infantibus, propter inimicos crucis: qui destruuntur, cum videntur, id est, intelliguntur Scripturæ usque ad infantes ductæ: et cum per eas usque ad robur nutriuntur, et sublimitatem intelligentiæ eriguntur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:16Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
1 Samuel 2:9Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent: quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
Psalms 44:16Afferentur in lætitia et exsultatione; adducentur in templum regis. 1
Psalms 57:6quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. + 57.6 Venefici incantantis. Ibid. Vel secundum aliam litteram: Medicamenti medicati a sapiente. Medicamentum medicatum, etc., usque ad hic est ergo sapiens a quo medicatur medicamentum. 1
Psalms 148:13quia exaltatum est nomen ejus solius. + 148.13 Confessio. CAS. Supra dixit prius de cœlo, postea de terra; hic de omnibus simul. Et accipit per cœlum omnia superiora, et per terram omnia inferiora. AUG. Confessio ejus super cœlum et terram. Illum omnia confitentur in se vel in aliis; pulchritudo omnium vox est confitentium in attendentibus ea, id est, attendentes laudent eum, et de terrenis et de cœlestibus, quo non est aliquid melius. 1
Isaiah 37:20Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus.