The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 8 › Psalmorum 8:6

Psalmorum 8:6

Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum; 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou madest him to have dominion over the works of thy hands; thou hast put all things under his feet:

In Context

5Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum? + 8.5 Quid est homo. Ibid. Secundo, naturam hominis olim vitiatam dicit in Christo super omnia exaltatam. Prius enim ostenderat omnipotentiam Deitatis. Per hominem, peccatores; per filium hominis, spirituales. Ibid. Homo, quilibet vilis, cujus memor Deus miserendo, Filius hominis, Christus homo: quoniam per eum tu visitas eum, cum Verbum caro factum est, in quo medicus venit ad infirmos. Aut filius. AUG. Disjunctio innuit distare inter hominem et filium hominis. Omnis filius hominis homo, sed non e converso ut Adam. Homo ergo omnis, qui portat imaginem terreni: Filius hominis, qui cœlestis, et merito novus homo, filius hominis: quia novus ex veteri quadam mutatione fit. AUG. Cur relictis altioribus hæc ima dicit? Sed oves, etc., usque ad qui semine verbi Dei hominum corda fructificare faciunt. 1

7et constituisti eum super opera manuum tuarum. 1

Read all of Psalmorum 8

Cross References

Genesis 1:28Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram. + 1.28 Et dominamini piscibus, etc. Quod prius quasi consulendo dixerat de eis, nunc dicit imperans, ut habet scilicet dominium omnium creaturarum in inferiore parte mundi. Quod per singula exsequitur. Et dominamini piscibus maris. BEDA, in Hexæm. Quæritur qua utilitate homo dominatum inter cætera animantia percepit, etc., usque ad et rictus bestiarum et serpentum venenum cessisse.

Psalms 110:1Alleluja. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione. + 110.1 Alleluia. CASS. Primus psalmus per omnes litteras alphabeti, etc., usque ad tertio eosdem redemptos asserit, et Novum Testamentum mansurum, ibi Redemptionem. Confitebor. AUG. Non est hic confessio peccatorum, sed laudis: illa luget, hæc gaudet: illa vulnus medico ostendit, hæc de sanitate gratias agit. In concilio. Non temere, sed ex ratione, scilicet pro æternis, sicut omnes justi. CASS. In concilio justorum. Hic nunquam inter omnes justos ubi sunt misti mali, sed jam videntur in futura societate psallere spe rapti ad superna. In concilio, quod est, quando cum Domino judicant. In congregatione, quando de toto collecti. 1

1 Corinthians 15:24Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. + 15.24 Deinde finis. Hoc ponit ad commendationem resurrectionis, qua impleta finis erit mundi et consummatio omnium. Cum evacuaverit. Dum durat mundus, angeli angelis præsunt, dæmones dæmonibus, nomines hominibus: ad utilitatem viventium, vel ad deceptionem. Sed hominibus collectis in angelis et hominibus omnis prælatio cessabit, non erit inter præsidentes et subditos illa dissensio. Tunc autem notum erit omnibus, nihil horum aliquos terrenos vel cœlestes habuisse ex se, sed ab illo, ex quo sunt omnia.

Hebrews 1:2novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula: + 1.2 In Filio, qui prophetis est major. Est enim Dominus prophetarum impletor et sanctificator. Sic ergo propheta est, quod et Dominus prophetarum. Sic et angelus Christus est, ut et Dominus angelorum. Constituit immutabiliter. Hæredem universorum, id est possessorem omnis creaturæ. Non enim jam portio Domini est Jacob, et pars ejus Isræl: sed omnes prorsus nationes mundi.

1 Peter 3:22Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur: profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus. + 3.22 Deglutiens mortem. BEDA. Quod deglutimus, agimus ut in corporibus nostris assumptum nusquam pareat: Dominus sic mortem funditus consumpsit, ut nihil contra se valeret, et manente specie veri corporis, abesset labes priscæ fragilitatis. Quod etiam nobis promittitur, unde addit, ut et nos vitæ æternæ hæredes efficeremur. Subjectis sibi angelis. Semper angelos subjectos fuisse Filio Dei non dubitamus, sed hic ideo subjectionis meminit, ut assumptam humanitatem ita in resurrectione sublimatam monstraret, quod omni angelicæ dignitatis potentiæ præferatur. Unde, omnia subjecisti sub pedibus ejus Psal. 8..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 8:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 8:5Psalmorum 8Psalmorum 8:7 →