The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 8 › Psalmorum 8:9

Psalmorum 8:9

volucres cæli, et pisces maris qui perambulant semitas maris. + 8.9 Volucres, superbi: de quibus, Posuerunt in cœlum os suum Psal. 72.. Quorum caput dicit: Ascendam in cœlum et exaltabo solium meum, et ero similis Altissimo Isa. 14.. Pisces maris qui perambulant semitas maris, curiosi. Hæc tria, voluptas carnis, superbia, curiositas, includunt omnia vitia, quæ sunt concupiscentia carnis, ambitio sæculi, id est superbia, concupiscentia oculorum, per oculos curiositas maxime prævalet. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

O LORD our Lord, how excellent is thy name in all the earth!

In Context

8Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, + 8.8 Insuper et pecora. Malos ergo Christo subjectos esse notat, quod minus videtur: hi enim carnales in latitudine campi, id est, in amplitudine voluptatum, non in montibus virtutum, habitantes. Pecora campi. Ibid. Qui in carne vivunt, ubi nihil arduum ascendunt: sed lata via, cui inhærent, est quæ ducit ad interitum: unde et Abel in campo occiditur. 1

10Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra !]

Read all of Psalmorum 8

Cross References

Deuteronomy 33:26Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes, + 33.26 Non est Deus. Supradicta admirans in laude Christi, qui hæc omnia fecit lætabundus erumpit. Ascensor cœli. Propria virtute ascendit, et quotidie Ecclesiam ad se trahit. Trahe me post te, curre in odorem unguentorum tuorum Cant. 1.. Nubes. Apostoli, qui pluunt verbis, coruscant miraculis: quos ascendens in cœlum misit ad prædicandum; unde: Vocem dederunt nubes Psal. 76., quæ scilicet nullo remorante discurrunt, non sua, sed Christi virtute signa et prodigia facientes, et quasi coruscationibus corda mortalium terrentes, unde: Bonum certamen certavi, cursum consummavi II Tim. 4..

Psalms 8:1In finem, pro torcularibus. Psalmus David. + 8.1 In finem, pro torcularibus, etc. Pro torcularibus, id est, Ecclesiis, etc., usque ad animæ in requiem emanant. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 8:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 8:8Psalmorum 8Psalmorum 8:10 →