Psalmorum 80:10
non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. + 80.10 Non erit in te Deus recens neque, etc. AUG. Alii faciunt sibi recentes deos, vel idola, vel Christum imparem Patri, et alia hujusmodi fingunt in corde: et ita sunt templa simulacrorum in omnibus terrena cogitatio; opinio diversa, vanitas una. Ideo Samson caudas vulpium colligavit, ut incenderet messes Philisthæorum. Samson interpretatur sol eorum, scilicet, quibus ipse lucet, non omnium: de quo mali dicturi sunt: Erravimus a via veritatis, et sol justitiæ non illuxit nobis Sap. 5.. Et alibi: Sol justitiæ est, et sanitas in pennis ejus Malac. 4.. Vulpes sunt insidiosi, maxime hæretici, latentes in tortuosis cavernis, decipientes, odore putentes: qui etsi dissentire ab invicem videntur, in malum tamen, id est, in posterioribus consentiunt, simili vanitate tenentur, et incendunt messes non nostrorum, quia novit Deus qui sunt ejus; sed alienigenarum, quæ sunt vasa contumeliæ. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The hills were covered with the shadow of it, and the boughs thereof were like the goodly cedars.
In Context
Cross References
Psalms 104:16Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit. + 104.16 Et vocavit. AUG. Quarta pars ubi incipit narrare, etc., usque ad jussit esse quæ jam erat in dispositione. Ita vocavit, et omne firmamentum panis contritum Gen. 37.. 1