The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 80 › Psalmorum 80:14

Psalmorum 80:14

Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset, 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Return, we beseech thee, O God of hosts: look down from heaven, and behold, and visit this vine;

In Context

13Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis. + 80.13 Et dimisit. Et si implevi ora Prophetarum, non tamen ab amurca auditi sunt, unde digna ultio: quia et dimisi, etc. 1

15pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. + 80.15 Pro nihilo forsitan. CASS. Si Deo resistemus, ipse non contradicit inimicis nostris, nec manum defensionis super eos ponit. 1

Read all of Psalmorum 80

Cross References

Psalms 7:7Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum: et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti, + 7.7 Exsurge, Domine. Petit ut gloria resurrectionis Christi subveniat. In ira tua. Perfectus enim iste non precatur hic adversus homines, sed adversus diabolum, ut possessionem ejus amittat, peccatores, scilicet et impios, qui sunt ejus possessio. Et quia ablatio hominis, quia pœna est diabolo, dicitur ira Dei contra eum. Vel, precatur hic Christi resurrectionem, sicut in præcedenti, ejus incarnationem: ut O Domine Deus meus, etc. In finibus. Mundus, vel infernus, sunt fines diaboli. Et exsurge, Domine. Superbus diabolus, quia per iniquitatem vincitur, subdit: Vel, Exsurge, id est, in toto orbe notus efficere, resurgendo. In præcepto, ut præceptum humilitatis facias implere: et hoc inde sequitur, quia Synagoga de diversis populis, vel specialiter Judæis, circumdabit te, amando, vel persequendo: Propter hanc, id est, amantem, regredere, id est, fac scire eos omnipotentiam tuam, qui descendisti ut te viderent; vel propter hanc, id est, persequentem, in qua locum non invenis, regredere in altum, id est, subtrahere his qui te persequuntur. Synagoga. Ibid. Congregatio populi, etc., usque ad Dominus judicat, de judicio regressi, id est, Christi. Innocentiam. Ibid. Quia non reddidi retribuentibus mihi. Super me. Ibid. Justitia et innocentia sunt super me, quia non a me, sed a Deo. 1

Psalms 90:13Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. + 90.13 Super aspidem. Post humanam infirmitatem, divina virtus ostenditur, quæ tantis imperat. Et agit de Christo secundum membra. Et conculcabis. AUG. Serpentem calcat Ecclesia, quæ cavet astutiam ejus. Leonem. Aperte sævit in martyres. Draco insidiatur per hæreticos, ut corrumpat virginem Christi, unde Apostolus: Despondi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo II Cor. 11.. 1

Isaiah 63:17Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis; indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus hæreditatis tuæ. + 63.17 Quare errare. Paulus ad Corinthios scribens, ad unius scilicet populum civitatis pro varietate habitantium sanctorum scilicet et peccatorum, nunc laudat, nunc reprehendit: sic præsens capitulum, quod ex oratione populi Deum deprecantis contexitur, nunc laudat Dominum, nunc accusat, juxta secundam regulam Ticonii, quæ est de corpore Domini.

Daniel 9:16Domine, in omnem justitiam tuam avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Jerusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Jerusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum.

Malachi 3:7A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis, et non custodistis: revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dixistis: In quo revertemur?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 80:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 80:13Psalmorum 80Psalmorum 80:15 →