The Bible Software
bible.softwarePsalmorumPsalmorum 80 › Psalmorum 80:2

Psalmorum 80:2

[Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob. + 80.2 Exsultat Deo. Asaph, proposita sibi imagine cujusdam solemnitatis, electos ad celebritatem incitat. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Before Ephraim and Benjamin and Manasseh stir up thy strength, and come and save us.

In Context

1In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. + 80.1 Pro torcularibus. AUG. In quibus tria, etc., usque ad cantatur psalmus Asaph, id est, Dominicæ congregationi. Asaph, etc. CASS. Quia secundum historiam Judæis, spiritualiter Christianis loquitur. AUG. Primo dicit quid agendum electis, qui sunt, oleum, vinum, aves. 1

3Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum cum cithara. + 80.3 Sumite psalmum. AUG. Verba Dei, ut humani actus conveniant in unam societatem: hæc enim est pax Jerusalem, hæc est ratio dati et accepti; unde Apostolus: Si spiritualia seminavimus vobis, magnum est si carnalia vestra metamus I Cor. 9.. 1

Read all of Psalmorum 80

Cross References

Exodus 25:22Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël. + 25.22 Inde præcipiam, etc., super propitiatorium. ID., ibid. Super propitiatorio, etc., usque ad unde Habacuc ait: In medio duorum animalium innotesces Habac. 3.. BED., ibid. Potest in arca Ecclesia figurari, etc., usque ad quo ipsa in fundamento summæ veritatis stabilita consistunt. BED., ibid. Mensa de lignis Setim, etc., usque ad unde Cant. 2: Introduxit me rex in cellam vinariam, et ordinavit in me charitatem.

Numbers 10:22Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.

1 Kings 8:6Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim. + 8.6 In sanctum BED., lib. de Templo Salom. Domus templi exterior peregrinantem Ecclesiam, sancta sanctorum supernæ patriæ cœlestis felicitatem designant. Illata in sancta sanctorum arca assumptam Christi humanitatem intra velum regiæ cœlestis inductam. Subter alas. ID. Moses fecit duos cherubim aureos, quos posuit in propitiatorio quod erat super arcam. Salomon addidit duos majores, sub quorum alis arcam nunc dicitur posuisse cum propitiatorio et duobus cherubim prioribus.

Psalms 50:2cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee. 1

Psalms 99:1Psalmus in confessione. + 99.1 Psalmus in confessione. Confessio gemina est; una est laudis, altera peccatorum. Confessio laudis convenit perfectis, confessio peccatorum incipientibus; unde in hoc psalmo propheta monet ad confessionem. CASS. Docet hic psalmus, et Deum incessanter laudare, et peccata nostra incessanter plangere: quia nec in malis est desperandum, nec in bonis debet animus esse elevatus. Primo perfectis præcipuum genus confessionis, id est laudem, indicit. Jubilate. AUG. Si vox jubilat exterius, etc., usque ad et quo ordine et quam mirifice fecit. Omnis terra. Ad laudem monens. Non unum angulum terræ hortatur: sed sicut ubique novit seminatam benedictionem, ita undique exigit jubilationem. Servite in lætitia. AUG. Hæc servitus non est amaritudinis, nec indignationis, sed felicitatis et libertatis. Servum ergo te faciat charitas, quia liberum te fecit veritas. Unde Dominus: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis: et cognoscetis veritatem, et veritas vos liberabit Joan. 8.. In lætitia. Quia liberati; non murmurantes, ut in deserto: unde præmium subdit. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 80:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 80:1Psalmorum 80Psalmorum 80:3 →