Psalmorum 80:4
Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ: + 80.4 Buccinate. AUG. Hucusque ad partitionem, vel ad litteram, simpliciter de Judæis accipienda sunt, vel allegorice de Christianis. AUG. Buccinate, et annuntiate, etc., usque ad unde Isaias: Clama ne cesses, ut tuba exalta vocem tuam, etc. In neomenia tuba. CASS. In initio mensis jussi sunt Judæi tuba canere, id est, in initio novæ lunæ, quod et festum tubarum dicitur, quod celebrabant in memoriam istius rei, quod Dominus ostendit Abrahæ arietem inter vepres hærentem, quem pro Isaac immolavit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
O LORD God of hosts, how long wilt thou be angry against the prayer of thy people?
In Context
Cross References
Deuteronomy 29:20et Dominus non ignoscat ei: sed tunc quam maxime furor ejus fumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, quæ scripta sunt in hoc volumine: et deleat Dominus nomen ejus sub cælo,
Psalms 60:3A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum; in petra exaltasti me. Deduxisti me, + 60.3 Clamavi dum anxiaretur. CASS. In anxietate, etc., usque ad sequitur clamoris exaudito in petra Christo. Exaltasti me. AUG. De imo vitiorum. CASS. Et exaltatum deduxisti. AUG. In petra, et ideo non vincor; Exaltasti: per exemplum istius magna spes audiendi præstatur aliis. Deduxisti Ibid. me, per te viam, ad te veritatem et vitam. 1
Psalms 79:5Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui? + 79.5 Quousque irasceris? AUG. Transit ira a servo, ut non flagellet ut patet, sed ne damnet: et conversis enim durat ira, sed corrigens. Flagellat enim omnem filium quem recipit Isa. 9, Heb. 12.. 1
Isaiah 58:2Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiæ; appropinquare Deo volunt. + 58.2 Quasi. Hoc est, quare ego non exaudiam eos sicut illos qui in Ecclesia justitiam faciunt, juste et pie viventes, Christum verum Deum et verum hominem confitentes. Rogant. ID. Alia temeritas Judæorum, quasi confidentes in conscientia bona judicium justum postulant, secundum illud: Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum.
Lamentations 3:44Samech Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.