The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 80 › Psalmorum 80:7

Psalmorum 80:7

Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt. + 80.7 Ab oneribus. AUG. Quibus oneribus, manus in cophino, id est, servili opere. Peccata servilia opera sunt, juxta illud: Qui facit peccatum, servus est peccati Joan. 8.. In cophino servierunt. ID. In immunditiis peccatorum, in terrenis operibus et lutosis. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Turn us again, O God of hosts, and cause thy face to shine; and we shall be saved.

In Context

6Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti; linguam quam non noverat, audivit. + 80.6 In Joseph. AUG. Gentes sunt Joseph, etc., usque ad ubi debebat habere cor. 1

8In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis. + 80.8 In tribulatione, etc. CASS. Sic Propheta: Divertit Dominus dicens, In tribulatione, imputantur eis beneficia Dei, ut gravior æstimetur offensa. Exaudivi te in abscondito. AUG. Ut corde credas ad justitiam. Probavi, ut ore fiat confessio ad salutem. Tempestatis, etc. Non in tempestate maris, sed cordis: ubi exauditus debet probari, in aqua contradictionis: jam enim gradiens viam Dei, habet multis modis obsistentes. Hæc est aqua contradictionis, quam senserunt antiqui, sed jam pene siccata est: tunc enim aquæ populorum turbabantur, et acriter resistebant. Tunc Samsoni forti viro, id est Christo, ducere eunti uxorem de alienigenis, id est Ecclesiam de gentibus, occurrit leo fremens, id est populus gentium, sed dissipavit eum, ut hædum caprarum: et quia populus iste fremens nihil erat, nisi languidus peccator. Occisa autem in eo illa feritate, jam non sic fremit, imo jam in ipso invenimus leges pro Ecclesia, quasi favum in ore leonis. Aqua contradictionis. Christus fuit etiam in seipso, ut de eo nato dictum est: Erit hic in ruinam, et resurrectionem multorum, in signum cui contradicetur Luc. 2., ut Judæi contradixerunt titulo crucis 1

Read all of Psalmorum 80

Cross References

Nehemiah 2:19Audierunt autem Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt, dixeruntque: Quæ est hæc res quam facitis? numquid contra regem vos rebellatis?

Psalms 80:3Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum cum cithara. + 80.3 Sumite psalmum. AUG. Verba Dei, ut humani actus conveniant in unam societatem: hæc enim est pax Jerusalem, hæc est ratio dati et accepti; unde Apostolus: Si spiritualia seminavimus vobis, magnum est si carnalia vestra metamus I Cor. 9.. 1

Isaiah 30:15Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis; in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis,

Jeremiah 4:14Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ? + 4.14 Lava a malitia. Respondet propheta imo in propheta Dominus, Lava. Unde: Lavamini, mundi estote Isa. 1., scilicet aqua baptismi, aqua pœnitentiæ salutaris.

Luke 1:16et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum: + 1.16 Et multos filiorum Isræl convertet. ID. Cum Joannes Christo testimonium perhibens, in fide Christi baptizans, dicatur filios Isræl ad Deum convertisse, patet Christum esse Dominum Deum Isræl.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 80:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 80:6Psalmorum 80Psalmorum 80:8 →