Psalmorum 80:8
In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis. + 80.8 In tribulatione, etc. CASS. Sic Propheta: Divertit Dominus dicens, In tribulatione, imputantur eis beneficia Dei, ut gravior æstimetur offensa. Exaudivi te in abscondito. AUG. Ut corde credas ad justitiam. Probavi, ut ore fiat confessio ad salutem. Tempestatis, etc. Non in tempestate maris, sed cordis: ubi exauditus debet probari, in aqua contradictionis: jam enim gradiens viam Dei, habet multis modis obsistentes. Hæc est aqua contradictionis, quam senserunt antiqui, sed jam pene siccata est: tunc enim aquæ populorum turbabantur, et acriter resistebant. Tunc Samsoni forti viro, id est Christo, ducere eunti uxorem de alienigenis, id est Ecclesiam de gentibus, occurrit leo fremens, id est populus gentium, sed dissipavit eum, ut hædum caprarum: et quia populus iste fremens nihil erat, nisi languidus peccator. Occisa autem in eo illa feritate, jam non sic fremit, imo jam in ipso invenimus leges pro Ecclesia, quasi favum in ore leonis. Aqua contradictionis. Christus fuit etiam in seipso, ut de eo nato dictum est: Erit hic in ruinam, et resurrectionem multorum, in signum cui contradicetur Luc. 2., ut Judæi contradixerunt titulo crucis 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou hast brought a vine out of Egypt: thou hast cast out the heathen, and planted it.
In Context
Cross References
Joshua 13:6omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël. Veniat ergo in partem hæreditatis Israël, sicut præcepi tibi. + 13.6 Universique. ADAM., hom. 16. Cum plurimas gentes enumerasset Jesus, de solis Sidoniis dixit: Et omnes Sidonios ego exterminabo a facie filiorum Isræl. Sidonii vero interpretantur venatores. Hi sunt dæmones de quibus dicit Propheta: Laqueos paraverunt pedibus meis Psal. 56.. Istos exterminat Dominus, ut non sit qui laqueos tendat et retia ad decipiendas animas: et requiescat unusquisque sub vite sua et sub ficu sua.
Psalms 44:2[Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis. + 44.2 Eructavit. AUG., HIER. Intus enim fatur Propheta, etc., usque ad antequam sit quod facturus est. Consilium vero Patris est Verbum. Bonum. Quo omnia bona facta sunt. Dico. Id est, Verbum profero: idem hic quod prius; sed in ipso verbo omnia opera Dei esse dicit; unde: Quod factum est in ipso vita erat, ut nihil sit in opere quod non prius fuit in consilio. De hoc dicitur: Semel locutus est Deus. Calamus. Non sono, qui transit, comparat Verbum: sed scripto, quod manet. Vel, velociter, quia non aliud post aliud, sed omnia simul in uno Verbo æterno. Velociter. Virtus prophetiæ, quæ non sub cruciatu humano cogitat quod de arcano divinitatis aliis divulgat. 1
Isaiah 27:2In die illa vinea meri cantabit ei. + 27.2 Vinea meri cantabit. Cui Jeremias propinat calicem meracissimum. Merum Græce, purum Latine.
Jeremiah 12:10Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis. + 12.10 Pastores multi, etc. HIER. Audiant hæc, qui principes volunt esse, etc., usque ad qui populum Dei dissipaverunt.
Ezekiel 15:6Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem.