bible.software › Psalmorum › Psalmorum 80 › Psalmorum 80:9
Psalmorum 80:9
Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me, + 80.9 Audi populus meus. CASS. Diapsalma. Hactenus de oleo torcularium, jam de amurca, quod dicitur ad cavendum, hic arguuntur reprobi. Contestabor te. Ipse Dominus judicii testem se facit veritatis, tam hic quam in futuro, ut nullus dubitet. Deinde quid velit eum intelligere, subdit: Isræl si me audieris, vocando eum Isræl, familiarem sibi significat, et ad jussa invitat. In te, in corde tuo. ubi veritas, non falsitas debet esse. Recens ne verbum Patris putetur sub tempore. Deum alienum, qui nomine, non essentia. Alienum: Pene par est scelus recentem Deum putare, et idolis servire. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou preparedst room before it, and didst cause it to take deep root, and it filled the land.
In Context
8In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis. + 80.8 In tribulatione, etc. CASS. Sic Propheta: Divertit Dominus dicens, In tribulatione, imputantur eis beneficia Dei, ut gravior æstimetur offensa. Exaudivi te in abscondito. AUG. Ut corde credas ad justitiam. Probavi, ut ore fiat confessio ad salutem. Tempestatis, etc. Non in tempestate maris, sed cordis: ubi exauditus debet probari, in aqua contradictionis: jam enim gradiens viam Dei, habet multis modis obsistentes. Hæc est aqua contradictionis, quam senserunt antiqui, sed jam pene siccata est: tunc enim aquæ populorum turbabantur, et acriter resistebant. Tunc Samsoni forti viro, id est Christo, ducere eunti uxorem de alienigenis, id est Ecclesiam de gentibus, occurrit leo fremens, id est populus gentium, sed dissipavit eum, ut hædum caprarum: et quia populus iste fremens nihil erat, nisi languidus peccator. Occisa autem in eo illa feritate, jam non sic fremit, imo jam in ipso invenimus leges pro Ecclesia, quasi favum in ore leonis. Aqua contradictionis. Christus fuit etiam in seipso, ut de eo nato dictum est: Erit hic in ruinam, et resurrectionem multorum, in signum cui contradicetur Luc. 2., ut Judæi contradixerunt titulo crucis 1
10non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. + 80.10 Non erit in te Deus recens neque, etc. AUG. Alii faciunt sibi recentes deos, vel idola, vel Christum imparem Patri, et alia hujusmodi fingunt in corde: et ita sunt templa simulacrorum in omnibus terrena cogitatio; opinio diversa, vanitas una. Ideo Samson caudas vulpium colligavit, ut incenderet messes Philisthæorum. Samson interpretatur sol eorum, scilicet, quibus ipse lucet, non omnium: de quo mali dicturi sunt: Erravimus a via veritatis, et sol justitiæ non illuxit nobis Sap. 5.. Et alibi: Sol justitiæ est, et sanitas in pennis ejus Malac. 4.. Vulpes sunt insidiosi, maxime hæretici, latentes in tortuosis cavernis, decipientes, odore putentes: qui etsi dissentire ab invicem videntur, in malum tamen, id est, in posterioribus consentiunt, simili vanitate tenentur, et incendunt messes non nostrorum, quia novit Deus qui sunt ejus; sed alienigenarum, quæ sunt vasa contumeliæ. 1
Read all of Psalmorum 80
Cross References
Exodus 23:28emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas. + 23.28 Emittens crabrones. AUG., quæst. 93. Emittam vespas, etc. Hoc promittit Deus, etc., usque ad si aliquid a Christo dicitur. Alia littera. Emittam vespas ante te, et ejiciet Amorrhæos, etc. A plurali ad singularem numerum se convertit. Intelligitur autem ejiciet Amorrhæos, vespa, scilicet sicut locusta, sicut rana, non quod una sit, sed per singularem intelligitur pluralis.
Joshua 24:12Misique ante vos crabrones: et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhæorum, non in gladio nec in arcu tuo. + 24.12 Crabrones. AUG., quæst 27. LXX: Vespas. Id est forte translative acerrimos timoris aculeos, quibus quodammodo timoribus pungebantur fugerent, aut æreos occultos spiritus, quod in Psalmis dicitur, per angelos malos, nisi quis dicat, non omnia quæ facta sunt esse scripta, et velit veras vespas intelligi.
1 Kings 4:20Juda et Israël innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque lætantes.
1 Chronicles 21:5deditque David numerum eorum quos circuierat: et inventus est omnis numerus Israël, mille millia et centum millia virorum educentium gladium: de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum.
Nehemiah 9:22Et dedisti eis regna, et populos, et partitus es eis sortes: et possederunt terram Sehon, et terram regis Hesebon, et terram Og regis Basan.
Psalms 105:44Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum. 1
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 80:9