Psalmorum 81:1
Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat. + 81.1 Psalmus Asaph. CASS. Psalmus de duabus naturis in Christo, quo Christus, vel Propheta loquens, exprobrat ipsi Asaph, id est, Synagogæ, quæ Dominum corporaliter vidit, et tamen eum non cognovit. Primo nuntiat Deum stetisse, et arguit contrarios, stat homo, discernit Deus. Deus stetit. Cujus non est stare, qui cœlum et terram complet, qui est intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus, sed breviter Deum hominem indicat. Stetit. AUG. Filius, qui missus ad oves domus Isræl, spiritualis autem præsentia Deitatis, quæ ubique non proprie ad Synagogam pertinet, nec tempore variatur. Cur ibi stetit: Ecce deos dijudicat, id est, secundum quod Deus, id est, non meritis, sed gratia discernit vasa, alia in honorem, alia in contumeliam. Hoc autem facit stans in medio, unde: Medius vestrum stetit, quem vos nescitis, unde et hic: Nescierunt neque intellexerunt, sed amicus sponsi stat et audit, et gaudio gaudet. Deorum. Quos post filios Excelsi dicit, ibi: Ego dixi: dii estis, et filiis Excelsi omnes. Unde etiam, filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Filii dicuntur non solum gratia novi testamenti, sed gratia veteris, quæ eos de Ægypto liberavit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Sing aloud unto God our strength: make a joyful noise unto the God of Jacob.
In Context
Cross References
1 Chronicles 6:17Et hæc nomina filiorum Gersom: Lobni, et Semei.
Psalms 18:1In finem. Psalmus David. + 18.1 In finem. CASS. Psalmus de primo adventu, unde tyrannus cadit, homo absolvitur, hic propheta respicit in finem, id est, Christum, vel in ultima tempora. 1
Psalms 33:1Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit. + 33.1 Psalmus David. AUG. Loquitur Christus, et in eo Christianus: docet humilitatem, dum commendat corpus et sanguinem. Cum immutavit vultum Christus, id est, sacrificium, coram Judæis, qui regnum patris sui David sunt, juxta illud: Et dabit illi Dominus sedem David, Ecclesia est regnum Patris. 1
Psalms 52:7Quis dabit ex Sion salutare Israël? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.] + 52.7 Quis dabit ex, etc. AUG. Salus autem parturienti Ecclesiæ.
Psalms 67:4Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in lætitia. + 67.4 Epulentur. CAS., AUG. In deliciis, quæ sunt in conspectu Dei. Et delectentur, hoc potest eos delectare, quod læti sunt quia non est finienda eorum lætitia. 1