The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 81 › Psalmorum 81:2

Psalmorum 81:2

Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? + 81.2 Usquequo. AUG. Hæc est vox discernentis: misit legem et Prophetas, et restitistis, sed quousque? Num usque ad adventum misi Prophetas, et injuriis affecistis, vel interfecistis, vel hoc agentibus consensistis? Sed cum hæc agentibus nec loqui dignum sit, vos qui tacuistis, et imitari eos voluistis, usquequo judicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis? Num et hæres occidendus est, qui pro vobis venit, qui pro vobis sine patre esse voluit ut pupillus? qui propter vos esurivit et sitivit, ut egenus, qui propter vos pauper factus est, cum esset dives. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Take a psalm, and bring hither the timbrel, the pleasant harp with the psaltery.

In Context

1Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat. + 81.1 Psalmus Asaph. CASS. Psalmus de duabus naturis in Christo, quo Christus, vel Propheta loquens, exprobrat ipsi Asaph, id est, Synagogæ, quæ Dominum corporaliter vidit, et tamen eum non cognovit. Primo nuntiat Deum stetisse, et arguit contrarios, stat homo, discernit Deus. Deus stetit. Cujus non est stare, qui cœlum et terram complet, qui est intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus, sed breviter Deum hominem indicat. Stetit. AUG. Filius, qui missus ad oves domus Isræl, spiritualis autem præsentia Deitatis, quæ ubique non proprie ad Synagogam pertinet, nec tempore variatur. Cur ibi stetit: Ecce deos dijudicat, id est, secundum quod Deus, id est, non meritis, sed gratia discernit vasa, alia in honorem, alia in contumeliam. Hoc autem facit stans in medio, unde: Medius vestrum stetit, quem vos nescitis, unde et hic: Nescierunt neque intellexerunt, sed amicus sponsi stat et audit, et gaudio gaudet. Deorum. Quos post filios Excelsi dicit, ibi: Ego dixi: dii estis, et filiis Excelsi omnes. Unde etiam, filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Filii dicuntur non solum gratia novi testamenti, sed gratia veteris, quæ eos de Ægypto liberavit. 1

3Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate. + 81.3 Judicate egeno et pupillo, pauperem et humilem justificate. CASS. Diapsalma, monet intelligeret Christum esse Deum, et si egenus et pauper fuit, quod eos non fecisse dicit. 1

Read all of Psalmorum 81

Cross References

2 Chronicles 5:13Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare cœpissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus: impleretur domus Dei nube, + 5.13 Igitur cunctis. RAB. Cunctis sacerdotibus et Levitis, etc., usque ad veri sacerdotii ministerium perdiderunt.

Psalms 95:1Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. [Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra. + 95.1 Psalmus David. CASS. In Veteri Testamento legitur, etc., usque ad non illa actuali agit hic psalmus. Cantate Domino. ID. Præmonuit Judæos in præcedenti psalmo ut, deposita duritia, Christum crederent; sed quia erat mansura, nunc omnes gentes monet. Secundus psalmus de utroque adventu. Primum ad prælatos loquitur, ut ipsi cantent et annuntient. Canticum novum. AUG. Vetus cantat cupiditas, etc., usque ad quisquis intraverit, foris est. 1

Mark 14:26Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum. + 14.26 Et hymno dicto. ID. Potest intelligi hymnus quem secundum Joannem Patri gratias agens decantabat, etc., usque ad et charismata sancti Spiritus quibus in corde perungamur, debere conscendere. In montem Olivarum. HIER. In monte Oliveti tenetur Jesus: et inde ascendit ad cœlos: ut sciamus quia inde ascendimus ad cœlos unde vigilamus, et oramus, et ligamur, nec repugnamus in terra. Omnes scandalizabimini. BEDA. Prædicit quid passuri sint: ut cum passi fuerint non desperent, sed pœniteant.

Colossians 3:16Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. + 3.16 Docentes et commonentes. Hoc dicit, ut doctrina fiat illis qui nesciunt, et commonitio illis qui sciunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 81:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 81:1Psalmorum 81Psalmorum 81:3 →