Psalmorum 81:3
Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate. + 81.3 Judicate egeno et pupillo, pauperem et humilem justificate. CASS. Diapsalma, monet intelligeret Christum esse Deum, et si egenus et pauper fuit, quod eos non fecisse dicit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Blow up the trumpet in the new moon, in the time appointed, on our solemn feast day.
In Context
Cross References
Leviticus 23:24Loquere filiis Israël: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum: + 23.24 Mense septimo prima die mensis. Septenarius consummationem vel specialem vel generalem significat. Hinc Deus die septimo requievit Gen. 2.; et sua requie nostram significavit; unde: Qui ingressus est in illam requiem, requievit ab operibus suis, sicut Deus a suis Heb. 4.. Initium vero consummationis temporum, adventus Domini est, unde: Filioli, novissima hora est I Joan. 2.. Hoc tempus appellat primam septimi mensis, sicut principium consummationis nobis etiam requies est, quos ab operibus malis cessare fecit, et a jugo gravi liberavit; unde: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, etc., et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris Matth. 11.. Clangentibus tubis. Quia prædicat Salvatoris resurrectionem, quæ memoriale est generalis resurrectionis, quæ secundum Apostolum erit in voce archangeli, et in tuba Dei, etc.
Numbers 15:3et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus:
Deuteronomy 16:15Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus: benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis, et in omni opere manuum tuarum, erisque in lætitia.
1 Chronicles 15:16Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus lætitiæ.
1 Chronicles 15:24Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanaël, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei: et Obededom et Jehias erant janitores arcæ.
1 Chronicles 16:42Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios.