bible.software › Psalmorum › Psalmorum 81 › Psalmorum 81:4
Psalmorum 81:4
Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. + 81.4 Eripite pauperem. AUG. Ostendit, nec illos immunes qui permiserunt principibus Christum, cum præ multitudine timerentur, et possent illos a facto, et se a consensu liberare. CASS. Qui enim desinit obviare cum potest, consentit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For this was a statute for Israel, and a law of the God of Jacob.
In Context
3Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate. + 81.3 Judicate egeno et pupillo, pauperem et humilem justificate. CASS. Diapsalma, monet intelligeret Christum esse Deum, et si egenus et pauper fuit, quod eos non fecisse dicit. 1
5Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ. + 81.5 Movebuntur. CASS. Hinc patet de quo dixerat: hoc signum in crucifixione contigit. Vel spiritualiter, terreni moti sunt illo tempore, viso tanto miraculo; ut centurio, qui dixit: Vere Filius Dei erat iste. AUG. Movebuntur omnia fundamenta. Quasi dicat per hanc Isræl cæcitatem, movebuntur ad fidem, omnia fundamenta terræ, id est, plenitudo gentium intrabit. Vel, in morte, et passione Domini mota est terra. Vel fundamenta, id est, felices copia terrenorum movebuntur. Vel admirando coli pauperem mortuum. Vel eum contemptis terrenis sectando. Addit omnia, quia nullus est qui non miretur, vel convertatur. Terrenæ autem felicitatis regnum est superbia, contra quam venit humilis Christus, exprobrans eis, quos vult facere altos per humilitatem, his verbis: Ego dixi: dii estis, vos boni: vos autem mali, sicut homines moriemini. Vel omnibus dicit: dii estis, id est, omnibus promisi cœlestia; vos autem sicut homines primi, qui suasione peccaverunt, et vos majores sicut diabolus, qui superbia peccavit. 1
Read all of Psalmorum 81
Cross References
Numbers 28:11In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos, + 28.11 In Kalendis. Id est in neomeniis, cum Ecclesia vel quælibet anima soli justitiæ sic propinquat, ut unus spiritus cum eo fiat, et per ipsum innovata veterem hominem abjiciat. ID. Tertia festivitas neomeniæ dies, etc., usque ad innovata jugulat. Vitulos de armento. Potest in duobus vitulis jucunditas boni operis in anima vel in corpore signari: quæ secundum duo Testamenta offertur Domino in duobus præceptis charitatis. Arietem unum. In ariete regimen disciplinæ forte et immobile secundum unitatem fidei catholicæ. Agnos anniculos septem. Simplicitatem et mansuetudinem morum pro cœlesti requie per gratiam septiformis Spiritus.
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 81:4