The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 81 › Psalmorum 81:5

Psalmorum 81:5

Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ. + 81.5 Movebuntur. CASS. Hinc patet de quo dixerat: hoc signum in crucifixione contigit. Vel spiritualiter, terreni moti sunt illo tempore, viso tanto miraculo; ut centurio, qui dixit: Vere Filius Dei erat iste. AUG. Movebuntur omnia fundamenta. Quasi dicat per hanc Isræl cæcitatem, movebuntur ad fidem, omnia fundamenta terræ, id est, plenitudo gentium intrabit. Vel, in morte, et passione Domini mota est terra. Vel fundamenta, id est, felices copia terrenorum movebuntur. Vel admirando coli pauperem mortuum. Vel eum contemptis terrenis sectando. Addit omnia, quia nullus est qui non miretur, vel convertatur. Terrenæ autem felicitatis regnum est superbia, contra quam venit humilis Christus, exprobrans eis, quos vult facere altos per humilitatem, his verbis: Ego dixi: dii estis, vos boni: vos autem mali, sicut homines moriemini. Vel omnibus dicit: dii estis, id est, omnibus promisi cœlestia; vos autem sicut homines primi, qui suasione peccaverunt, et vos majores sicut diabolus, qui superbia peccavit. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

This he ordained in Joseph for a testimony, when he went out through the land of Egypt: where I heard a language that I understood not.

In Context

4Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. + 81.4 Eripite pauperem. AUG. Ostendit, nec illos immunes qui permiserunt principibus Christum, cum præ multitudine timerentur, et possent illos a facto, et se a consensu liberare. CASS. Qui enim desinit obviare cum potest, consentit. 1

6Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. + 81.6 Ego dixi. CASS. Quid eis propositum? sed perierunt. Ego dixi: Nescierunt neque intellexerunt; tamen ego dixi. Has promissiones omnes accipiunt, si mandata custodiunt, ut sint filii et Dei: hoc ad justos; vos autem, hoc ad malos. 1

Read all of Psalmorum 81

Cross References

Exodus 12:12Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus. + 12.12 In cunctis diis, etc. Ferunt Hebræi quia omnia idola Ægypti confracta sunt nocte illa et templa, vel motu terræ, vel fluminis Nili inundatione. Allegorice vero nobis egredientibus ex Ægypto errorum idola corruunt, et omnis perversorum dogmatum cultura quatitur.

Exodus 12:29Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.

Exodus 13:14Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis.

Deuteronomy 28:49Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terræ finibus in similitudinem aquilæ volantis cum impetu, cujus linguam intelligere non possis:

Psalms 78:6Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt, et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt: 1

Psalms 114:1Alleluja. [Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ. + 114.1 Alleluia. Hic titulus sæpe iteratur, quia laudatio Dei, et dignitas est operum, et pretium laborum, id est, meritum est et præmium. AUG. Propheta de fovea peccatorum liberatus, et in petra constitutus, primo gratias agit quia exauditus est, et contra omnia pericula se invocasse dicit. Psalmus iste est consolatio fidelium contra dolores sæculi. Dilexi. ID. Dicit hoc ovis quæ erraverat, filius reversus, hujus sæculi peregrinus. CASS. Dilexi. Non propter temporalia bona mihi data, ut infideles, sed quoniam, etc. Diligitur Deus et ab infidelibus quia bona dat; unde: Confitebor tibi cum benefeceris ei Psal. 48.. Diligitur perfecte, eum animus adversis non movetur, sed spe accenditur: quem modum post exponit, dilexi. Non quia me regem fecit, prospera dedit, sed quia orationem audit in angustiis. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 81:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 81:4Psalmorum 81Psalmorum 81:6 →