Psalmorum 81:6
Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. + 81.6 Ego dixi. CASS. Quid eis propositum? sed perierunt. Ego dixi: Nescierunt neque intellexerunt; tamen ego dixi. Has promissiones omnes accipiunt, si mandata custodiunt, ut sint filii et Dei: hoc ad justos; vos autem, hoc ad malos. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I removed his shoulder from the burden: his hands were delivered from the pots.
In Context
Cross References
Exodus 1:14atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.
1 Chronicles 4:23Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in operibus ejus: commoratique sunt ibi. + 4.23 Figuli habitantes. Figulos qui in plantationibus et sepibus laborant doctores intelligimus, qui formant et componunt vasa Domini, fingere enim componere dicimus, unde compositores luti figulos vocamus. Hi vineam Domini doctrina plantant et excolunt, exhortando et orando muniunt. Hi apud regem in operibus suis morantur, quia in fide Christi manentes quidquid dicunt, quidquid agunt, ad gloriam Dei faciunt.
Psalms 114:1Alleluja. [Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ. + 114.1 Alleluia. Hic titulus sæpe iteratur, quia laudatio Dei, et dignitas est operum, et pretium laborum, id est, meritum est et præmium. AUG. Propheta de fovea peccatorum liberatus, et in petra constitutus, primo gratias agit quia exauditus est, et contra omnia pericula se invocasse dicit. Psalmus iste est consolatio fidelium contra dolores sæculi. Dilexi. ID. Dicit hoc ovis quæ erraverat, filius reversus, hujus sæculi peregrinus. CASS. Dilexi. Non propter temporalia bona mihi data, ut infideles, sed quoniam, etc. Diligitur Deus et ab infidelibus quia bona dat; unde: Confitebor tibi cum benefeceris ei Psal. 48.. Diligitur perfecte, eum animus adversis non movetur, sed spe accenditur: quem modum post exponit, dilexi. Non quia me regem fecit, prospera dedit, sed quia orationem audit in angustiis. 1
Isaiah 9:4Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. + 9.4 Jugum enim. ID. Habet Christus jugum, sed suave; et diabolus, sed importabile onere. Et Christus principatum super humerum, in quo crucem portavit, et diabolus in humero virgam, qua superbit. Exactoris. Ipsius, scilicet exigentis. Quotidie enim nummum peccati quem primo homini commisit, a posteris cum usura exigit.
Matthew 11:29Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. + 11.29 Tollite jugum, etc. Jugum Christi, Evangelium est, quod Judæos et gentes in una fide conjungit. Tollite super vos. Id est, in honore habete: non subtus, ut contemnatis. Qui laboratis, difficultate legis, et onerati peccatis, scilicet, reficiam, si jugum tollitis, id est, præcepta mea. Et quid jugo ejus suavius? quid onere levius? probabilem fieri, abstinere a malo, bonum velle, amare omnes, æterna sequi, præsentibus non capi, nolle alii facere quod pati non vis. Discite a me. Docente verbo et exemplo, ut sitis humiles mentibus, mites moribus. Humiles, ut neminem contemnant; mites, ut nullum lædant. Corde, ut idem extra in opere sit et in corde, ne lateat serpens in specie columbæ.