bible.software › Psalmorum › Psalmorum 82 › Psalmorum 82:11
Psalmorum 82:11
Disperierunt in Endor; facti sunt ut stercus terræ. 1
Vulgata (Latina)
In Context
10Fac illis sicut Madian et Sisaræ, sicut Jabin in torrente Cisson. + 82.10 Madian. Declinans judicium. Sisara, exclusio gaudii. Jabin, sapiens, de quo: Ubi sapiens? ubi scriba? Cison, ubi victi fuerunt, duritia interpretatur. Endor, ubi perierunt, fons generationis. Et intelligitur generatio carnalis, non aqua baptismi regenerati. Oreb, siccitas, Zeb, lupus, Zebee, victima lupi, non Dei. Salmana, umbra commotionis. Hæc omnia congruunt malis, quos in bono vicit populus Dei. Fac illis sicut Madian, et Sisaræ, sicut Jabin in torrente. CASS. De vindicta iniquorum; sicut omnes illi victi sunt in figura a populo Dei, sic istos precatur in veritate superari. Sicut Madian. AUG. Utpote illi, qui declinant judicium, se judicandos non putantes: et qui excludunt futurum judicium, et hi omnes in Cison, et in fonte Endor perierunt. 1
12Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana: omnes principes eorum, + 82.12 Pone principes eorum sicut, etc. Hæc omnibus communiter. Sed specialiter, pone principes eorum: hoc optat militibus Antichristi, qui non sunt convertendi. 1
Read all of Psalmorum 82
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 82:11