bible.software › Psalmorum › Psalmorum 82 › Psalmorum 82:16
Psalmorum 82:16
ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos. 1
Vulgata (Latina)
In Context
15Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes, + 82.15 Ignis et flamma comburens montes. AUG. Congrue in judicio esse dicuntur, quando et densæ silvæ peccatorum, et montes superbiæ cremabuntur. 1
17Imple facies eorum ignominia, et quærent nomen tuum, Domine. + 82.17 Imple facies. CASS. Pœnis contumacium prophetatis, orat pro credituris, qui non habent scelerum laudatores, sed culpatores, quos sæpe opprobrium corrigit. AUG. Melius est ruere ut pœniteat, quam sub spe religionis superbire: unde Propheta ait: Et tu, filia Sion, usque ad Babylonem venies, ibique liberaberis Mich. 4.. Imple facies. Hoc bonum et optabile eis non prophetaretur, nisi inter eos inimicos essent tales, quibus hoc ante judicium præstabitur: quia et nunc idem corpus sanat, et lavat caput, sed particulatim, non universaliter ut in fine: et tamen inde aliqui convertentur, pro quibus hic orat. 1
Read all of Psalmorum 82
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 82:16