The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 82 › Psalmorum 82:19

Psalmorum 82:19

Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra.]

Vulgata (Latina)

In Context

18Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi, et confundantur, et pereant. + 82.18 Erubescant et conturbentur, etc. AUG. Hic de malis, qui non convertentur, Erubescant, in futuro de malis quæ fecerunt. Et conturbentur, de pœnis quas patientur. Et hoc in sæculum sæculi, id est in æternum. Et conturbentur. Rursus redit ad eos qui in præsenti confundentur ne confundantur in æternum; quasi dicat: Illi conturbentur in æternum: quærentes autem nomen Domini modo, et confundantur de peccatis salubriter, et pereant, inquantum mali sunt. Et sic cognoscant, vel, tunc confundantur mali, anima et corpore, et pereant omnino irreparabiliter. Et nunc cognoscant, quod modo nolunt. CASS. Notandum, quia undecim superioribus psalmis introductus est Asaph, ut duritia Judæorum, frequenti voce ipsius Synagogæ mollesceret, vel ipsi nomini, cui devoti esse videbantur, crederent. Egit autem in prædictis psalmis de Domini incarnatione, et gentium fide, et de judicio, de quibus transgressio Judæorum redarguitur. Unde congrue undecim sunt: undenarius enim numerus transgressionis est, quia et denarium transit, et ad duodenarium non pervenit, unde undecim etiam erant vela capillacea in tabernaculo Domini, et in undenario fuerunt Apostoli, rejecto infelicissimo Juda tempore passionis, quando a fide defecerunt, unde: Posuisti tenebras et facta est nox Psal. 103.. 1

Read all of Psalmorum 82

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 82:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 82:18Psalmorum 82