The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 82 › Psalmorum 82:2

Psalmorum 82:2

[Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus: + 82.2 Deus quis similis? CASS. Proposito timore futuri judicis, describit malitiam inimicorum. AUG. Deus quis similis? Etsi homo, ut alii; etsi judicatus, cum iniquis deputaris: quis similis, cum in claritate judicabis? ideo tunc ne taceas, qui primo tacuisti, et potestatem compescuisti, ut posses teneri et perimi. Deus quis similis? Non ad divinitatem hoc refertur, cui nullum hominem comparandum cogitavit. Ideo non ait: Quis similis est tibi? quod utique ad divinitatem referretur; sed dicit, Quis similis erit tibi? hoc ad formam servi referens, qua tunc cæteris dissimilis hominibus erit, quando judex in gloria apparebit; vel potest hoc referri ad divinitatem secundum quod dicit: O Deus, quis similis tibi? in potentia Deitatis: Christum enim, quem mali viderunt extra, iste videt intra, scilicet omnipotentem. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

How long will ye judge unjustly, and accept the persons of the wicked? Selah.

In Context

1Canticum Psalmi Asaph. + 82.1 Canticum psalmi. CASS. Quia in rebus actualibus, habenda est divina contemplatio. Deterret autem iniquos a persecutione populi Dei: bonos vero monet ad patientiam. Psalmus de adventu Christi ad judicium, ubi boni, qui hic patiuntur, coronabuntur: mali vero, qui eos persequuntur, torquebuntur. 1

3quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. + 82.3 Quoniam ecce, etc. AUG. Novissima tempora Antichristi designat, quando quæ modo premuntur metu, in liberam vocem erumpent: quæ vox quia irrationabilis erat, magis sonitus, quam locutio dicitur. Qui oderunt. CASS. Plures, sed unum caput Antichristus: quod elatum est, ut Deus dicatur. 1

Read all of Psalmorum 82

Cross References

Exodus 10:3Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.

Leviticus 19:15Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. + 19.15 Non facies, etc. ISICH. Summam et perfectam justitiam, etc., usque ad et surdum ac cæcum irridere divitum et potentum sunt.

1 Kings 18:21Accedens autem Elias ad omnem populum, ait: Usquequo claudicatis in duas partes? si Dominus est Deus, sequimini eum: si autem Baal, sequimini illum. Et non respondit ei populus verbum.

Job 32:21Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.

Psalms 58:1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret. + 58.1 In finem ne. CASS. Frustra tentat aliquis disperdere quod toties divina prohibet auctoritas. Ne disperdas. AUG. Cum Pilatus dixit: Quod scripsi, scripsi, etc., usque ad et famam habere in omnibus gentibus. CASS. Orat primo liberari ascendendo ab imis ad alta: orat etiam pro salute gentium. AUG. Loquitur hic integer Christus, scilicet caput et corpus. 1

Proverbs 18:5Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 82:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 82:1Psalmorum 82Psalmorum 82:3 →