Psalmorum 82:3
quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. + 82.3 Quoniam ecce, etc. AUG. Novissima tempora Antichristi designat, quando quæ modo premuntur metu, in liberam vocem erumpent: quæ vox quia irrationabilis erat, magis sonitus, quam locutio dicitur. Qui oderunt. CASS. Plures, sed unum caput Antichristus: quod elatum est, ut Deus dicatur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Defend the poor and fatherless: do justice to the afflicted and needy.
In Context
Cross References
Exodus 23:3Pauperis quoque non misereberis in judicio. + 23.3 Pauperis quoque non misereberis in judicio. AUG. Ne scilicet contra justitiam pauperi faveas causa misericordiæ. Bona est misericordia, sed non debet esse contra judicium. Judicium autem dicit Scriptura, quod justum est. Ne quis autem propter hanc sententiam Deum putet prohibere misericordiam, opportune sequitur:
Deuteronomy 10:18Facit judicium pupillo et viduæ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.
Job 29:12eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. + 29.12 Eo quod liberassem pauperem vociferantem. Ecclesia pauperem vociferantem liberat, cum peccatori veniam deprecanti, eas quas commisit culpas, relaxat. Et pupillum cui non esset adjutor. Pupillum liberat, dum unusquisque, etc., usque ad Hæc etiam Ecclesia et corporaliter exhibet et spiritualiter.
Isaiah 1:17discite benefacere; quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.] + 1.17 Discite benefacere. ID. Non confisi naturæ, etc., usque ad magistrorum terenda sunt limina. Quærite judicium, etc. ID. Victimis Judæorum Evangelica succedunt mandata. Pupillis et viduis providetur, ut securi de conjugibus et liberis martyres ad bella procedant.
Jeremiah 5:28Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt. + 5.28 Incrassati sunt, etc. Cui simile: Incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum Deut. 32.. Et: Incrassatus est dilectus et recalcitravit Ibid.. Et impinguati, etc. In divinis confisi: quasi dicat: Anima, multa bona habes posita in annos plurimos: requiesce, comede et bibe Luc. 12..