The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 82 › Psalmorum 82:4

Psalmorum 82:4

Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos. + 82.4 Super populum tuum. Caput suum extulerunt, sed non populum tuum depresserunt. AUG. Super populum tuum. Irridenter hoc dicit: Non enim possunt nocere populo Dei pro quo est Deus, unde Apostolus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Rom. 8. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Deliver the poor and needy: rid them out of the hand of the wicked.

In Context

3quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. + 82.3 Quoniam ecce, etc. AUG. Novissima tempora Antichristi designat, quando quæ modo premuntur metu, in liberam vocem erumpent: quæ vox quia irrationabilis erat, magis sonitus, quam locutio dicitur. Qui oderunt. CASS. Plures, sed unum caput Antichristus: quod elatum est, ut Deus dicatur. 1

5Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra. + 82.5 Dixerunt venite. AUG. Ecce consilium, quo meditati sunt inania. Iste est ille sonus, qui non est sermo, sed inaniter strepit. De gente. CASS. Singulariter, quia omnes Christiani una gens, cum ex uno fonte baptismatis nati; vel omnes boni, quos ille Antichristus vocat unam gentem: ecce persecutio Antichristi, qui nomen Christianum quasi malum intendit tollere funditus. 1

Read all of Psalmorum 82

Cross References

Nehemiah 5:1Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos Judæos. + 5.1 Et factus est clamor, etc. BEDA in Esdr., lib. 3, cap. 21. Desiderabat populus murum construere, etc., usque ad et manus nostras a propriis voluptatibus avertens ad construendam Christi convertat civitatem. ID., ibid. Tribus de causis augetur clamor populi. Quidam fame coacti filios suos ditioribus vendere volebant: alii liberis parcentes agros potius et domos. Nonnulli, prohibentes liberorum et agrorum venditionem, hoc tantum persuadebant, ut mutuo sumerent pecuniam in tributa regis, oppignoratis agris et vineis, donec redeunte fertilitate reddere possent feneratoribus quod mutuo accepissent.

Job 29:12eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. + 29.12 Eo quod liberassem pauperem vociferantem. Ecclesia pauperem vociferantem liberat, cum peccatori veniam deprecanti, eas quas commisit culpas, relaxat. Et pupillum cui non esset adjutor. Pupillum liberat, dum unusquisque, etc., usque ad Hæc etiam Ecclesia et corporaliter exhibet et spiritualiter.

Psalms 72:12Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias. 1

Proverbs 24:11[Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. + 24.11 Erue eos. Erue eos qui ab hæreticis decipiuntur, etc., usque ad si algore perituros, victu, veste recrea.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 82:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 82:3Psalmorum 82Psalmorum 82:5 →