Psalmorum 82:5
Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra. + 82.5 Dixerunt venite. AUG. Ecce consilium, quo meditati sunt inania. Iste est ille sonus, qui non est sermo, sed inaniter strepit. De gente. CASS. Singulariter, quia omnes Christiani una gens, cum ex uno fonte baptismatis nati; vel omnes boni, quos ille Antichristus vocat unam gentem: ecce persecutio Antichristi, qui nomen Christianum quasi malum intendit tollere funditus. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 8:9(hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram), + 8.9 Hesterni: aliquando moraliter docent ex præteritis præsentia conjici, scilicet ex transitu eorum quod hæc nulla sint, unde subdit, hesterni. Quia, si pristina recolitur generatio, hæc vita cito transire ut umbra cognoscitur.
Psalms 14:4Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit; + 14.4 Ad nihilum, etc. AUG. Hæc est perfectio, ut nihil in homine valeat malignus, et ut hic sit in conspectu, id est, certe sciat, malignum non esse, nisi qui a Creatore ad creata convertitur. Malignus, id est, diabolus, despicitur; ut cum dixit: Vade retro, Satanas, etc. E contra, timentes Dominum glorificat. Juravit, quando apostolis certissima veritate promisit: Jam non dicam vos servos, sed amicos. 1
Psalms 75:3Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. + 75.3 In Sion. AUG. Congruum verborum ordinem attende: Judæa confessio; postquam, Isræl, id est, videns Deum, et sic in pacato cum Deo locus est: unde sequitur: In pace, post in Sion, id est in contemplatione cum facie ad faciem videbit Deum, erit habitatio. 1
Proverbs 1:29eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, + 1.29 Exosam habuerunt. Justus econtra Iniquos, inquit, odio habui, et legem tuam dilexi.
Proverbs 4:19Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant. + 4.19 Via impiorum. Dicit de his, etc., usque ad quia currens non habebit offendiculum.
Ecclesiastes 3:16[Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiæ iniquitatem: + 3.16 Vidi sub sole. ID. Cum in hoc mundo judicium et veritatem requirerem, etc., usque ad, Omnia enim tempore suo requirentur.