The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 82 › Psalmorum 82:6

Psalmorum 82:6

Quoniam cogitaverunt unanimiter; simul adversum te testamentum disposuerunt: + 82.6 Testamentum disposuerunt. AUG. Testamentum, quippe in Scripturis non illud solum dicitur, quod non valet, nisi testatore mortuo, sed etiam omne pactum, et placitum quod inter vivos valet, testamentum vocatur, sicut Laban et Jacob testamentum fecerunt. Ita et mali inter se quasi pactum fecerunt, quod unanimiter bonos persequerentur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I have said, Ye are gods; and all of you are children of the most High.

In Context

5Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra. + 82.5 Dixerunt venite. AUG. Ecce consilium, quo meditati sunt inania. Iste est ille sonus, qui non est sermo, sed inaniter strepit. De gente. CASS. Singulariter, quia omnes Christiani una gens, cum ex uno fonte baptismatis nati; vel omnes boni, quos ille Antichristus vocat unam gentem: ecce persecutio Antichristi, qui nomen Christianum quasi malum intendit tollere funditus. 1

7tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ, Moab et Agareni, + 82.7 Tabernacula Idumæorum. Exposuit quo studio malignaverunt: ostendit deinde jam qui sint malignantes, dicens: Tabernacula Idumæorum, etc. Idumæorum, et Ismælitæ. CASS. Per hæc nomina, Christi inimicos declarat, qui temporibus Antichristi tot malis similantur: quia sicut isti contra Isræl, ita illi contra Christianos tunc bellabunt. Moabitæ AUG., HIER. Unde Moabitæ, quem Lot ebrius de majore filia sua genuit. Agareni. Ab Agar, qui et proselyti interpretantur. 1

Read all of Psalmorum 82

Cross References

Exodus 22:28Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. + 22.28 Diis non detrahes, etc. AUG., quæst, 86 in Exod. Quæritur quos dixerit deos, etc., usque ad vel latriæ obsequiis honorari.

John 10:34Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis? + 10.34 Quia ego. Tribus modis dicitur Deus, natura, adoptione, ut Ego dixi: Dii falso, ut dæmones et idola.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 82:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 82:5Psalmorum 82Psalmorum 82:7 →