The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 82 › Psalmorum 82:8

Psalmorum 82:8

Gebal, et Ammon, et Amalec; alienigenæ cum habitantibus Tyrum. + 82.8 Gebal. AUG., HIER. Vallis vana. Ge enim vallis, Bal, vana. Ammon. Unde Ammonitæ, genuit Lot ebrius de filia sua minore. Amalec. Filius Eliphaz primogeniti Esau, a quo Amalecitæ. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Arise, O God, judge the earth: for thou shalt inherit all nations.

In Context

7tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ, Moab et Agareni, + 82.7 Tabernacula Idumæorum. Exposuit quo studio malignaverunt: ostendit deinde jam qui sint malignantes, dicens: Tabernacula Idumæorum, etc. Idumæorum, et Ismælitæ. CASS. Per hæc nomina, Christi inimicos declarat, qui temporibus Antichristi tot malis similantur: quia sicut isti contra Isræl, ita illi contra Christianos tunc bellabunt. Moabitæ AUG., HIER. Unde Moabitæ, quem Lot ebrius de majore filia sua genuit. Agareni. Ab Agar, qui et proselyti interpretantur. 1

9Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adjutorium filiis Lot. + 82.9 Assur. AUG., HIER. Ad litteram Nabuchodonosor, qui fuit rex Assyriorum. Idumæi. Terreni vel sanguinei. Ismælitæ. Obedientes sibi, non Deo, quia pravas cogitationes suas sequuntur. Moab, ex patre, quod in malo. Bonus, quidem pater, quo filia illicite usa est, sicut et lex bona est, si quis ea legitime utatur, non inceste. Agareni. Proselyti, id est, advenæ, qui non cives, sed alieno animo subintrant, et inventa occasione nocendi se ostendunt. Gebal. Vallis vana, id est fallaciter humilis. Ammon. Populus turbidus, vel mœroris. Amalec. Populus lingens terram. Alienigenæ. Licet latino nomine se indicent alienos, et ob hoc inimicos, tamen hebraice dicuntur Philisthiim, id est, cadentes potione, ut ebrii luxuria sæculari. Tyrus. Hebraice sor, tribulatio vel angustia, secundum illud. Tribulatio vel angustia in omnem animam hominis operantis malum. Rom. 2. Assur. Deprimens, vel elatus. Lot. Declinans, angeli apostatæ, filii declinationis, quia a veritate declinando in satellitium diaboli discesserunt, unde in Apocalypsi: Draco cecidit, et traxit secum tertiam partem stellarum, de quibus Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates Ephes. 6.. 1

Read all of Psalmorum 82

Cross References

Psalms 2:8Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. + 2.8 Postula. AUG. Ad susceptionem hominis pertinet: quæ pro salute hominum facta, secundum quam interpellat pro nobis. Hæreditatem. CASS. Hæreditas ab hero, quod in ea potestate libera dominetur. 1

Psalms 12:5nequando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero; 1

Psalms 94:2præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei: + 94.2 Faciem ejus, etc. AUG., CASS. Conspectum venturi judicis, ne quid tunc in nobis sit discutiendum. In confessione. AUG. Illum laudantes, nos accusantes, etc., usque ad de qua laude psalmus agit. In psalmis jubilemus. Quæ dicimus in psalmis, vel facimus, sentiamus in jubilatione. 1

Psalms 102:13Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. 1

Micah 7:2Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur; vir fratrem suum ad mortem venatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 82:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 82:7Psalmorum 82Psalmorum 82:9 →