The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 82 › Psalmorum 82:9

Psalmorum 82:9

Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adjutorium filiis Lot. + 82.9 Assur. AUG., HIER. Ad litteram Nabuchodonosor, qui fuit rex Assyriorum. Idumæi. Terreni vel sanguinei. Ismælitæ. Obedientes sibi, non Deo, quia pravas cogitationes suas sequuntur. Moab, ex patre, quod in malo. Bonus, quidem pater, quo filia illicite usa est, sicut et lex bona est, si quis ea legitime utatur, non inceste. Agareni. Proselyti, id est, advenæ, qui non cives, sed alieno animo subintrant, et inventa occasione nocendi se ostendunt. Gebal. Vallis vana, id est fallaciter humilis. Ammon. Populus turbidus, vel mœroris. Amalec. Populus lingens terram. Alienigenæ. Licet latino nomine se indicent alienos, et ob hoc inimicos, tamen hebraice dicuntur Philisthiim, id est, cadentes potione, ut ebrii luxuria sæculari. Tyrus. Hebraice sor, tribulatio vel angustia, secundum illud. Tribulatio vel angustia in omnem animam hominis operantis malum. Rom. 2. Assur. Deprimens, vel elatus. Lot. Declinans, angeli apostatæ, filii declinationis, quia a veritate declinando in satellitium diaboli discesserunt, unde in Apocalypsi: Draco cecidit, et traxit secum tertiam partem stellarum, de quibus Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates Ephes. 6.. 1

Vulgata (Latina)

In Context

8Gebal, et Ammon, et Amalec; alienigenæ cum habitantibus Tyrum. + 82.8 Gebal. AUG., HIER. Vallis vana. Ge enim vallis, Bal, vana. Ammon. Unde Ammonitæ, genuit Lot ebrius de filia sua minore. Amalec. Filius Eliphaz primogeniti Esau, a quo Amalecitæ. 1

10Fac illis sicut Madian et Sisaræ, sicut Jabin in torrente Cisson. + 82.10 Madian. Declinans judicium. Sisara, exclusio gaudii. Jabin, sapiens, de quo: Ubi sapiens? ubi scriba? Cison, ubi victi fuerunt, duritia interpretatur. Endor, ubi perierunt, fons generationis. Et intelligitur generatio carnalis, non aqua baptismi regenerati. Oreb, siccitas, Zeb, lupus, Zebee, victima lupi, non Dei. Salmana, umbra commotionis. Hæc omnia congruunt malis, quos in bono vicit populus Dei. Fac illis sicut Madian, et Sisaræ, sicut Jabin in torrente. CASS. De vindicta iniquorum; sicut omnes illi victi sunt in figura a populo Dei, sic istos precatur in veritate superari. Sicut Madian. AUG. Utpote illi, qui declinant judicium, se judicandos non putantes: et qui excludunt futurum judicium, et hi omnes in Cison, et in fonte Endor perierunt. 1

Read all of Psalmorum 82

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 82:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 82:8Psalmorum 82Psalmorum 82:10 →