Psalmorum 83:1
In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus. + 83.1 In finem. AUG. Nihil hic dicitur de torcularibus visibilibus, unde constat spiritualia esse. Uva in vite, oliva in arbore pendens libero fruuntur ære, nec illa est vinum, nec ista oleum ante pressuram: sic quos præscivit Deus ante sæcula fieri conformes imaginis filii, antequam accedant ad servitutem Dei, fruuntur in sæculo deliciosa libertate. Sed cum accedunt ad servitutem Dei, dicitur eis: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem Eccle. 2.. Ecce torcular, conteruntur, exuuntur in tegumentis carnalium desideriorum, quasi vinaciis exuuntur veteri homine, et in apothecam Dei defluunt: ideo torcularia dicuntur Ecclesiæ præsentis temporis. Sed qui in his filii Core, id est calvi, scilicet Christi? Calvus namque Elisæus irrisus a pueris figura fuit Christi, qui in calvaria crucifixus. Ideo hic premitur Christianus, ut quærat quietem, quæ non est hic, et fit ei Deus refugium. Qui enim incumbit terrenis, incumbit in baculum arundinis. Pro torcularibus. AUG. In torculari fructus uvæ vel olivæ emanat: sic in pressuris merita sanctorum patent, quæ in pace latebant. CASS. Psalmus secundus de charitate. Primo de inæstimabili desiderio æternæ domus. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Keep not thou silence, O God: hold not thy peace, and be not still, O God.
In Context
Cross References
Psalms 28:1Psalmus David, in consummatione tabernaculi. [Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. + 28.1 Psalmus David in consummatione. ID. Arca a Philistæis reducta, etc., usque ad ut se offerant tali consummatori. Afferte Domino. ID. Prius monet sacrificia offerre. Filios arietum. AUG. Quia non deest impugnatio, etc., usque ad et septuaginta duo discipuli ad prædicandum missi significantur. Vox Domini. CASS. Prædicatio Christi intus mentes terruit, quod est, spiritum timoris dedit Judæis et gentibus. GREG. Iste ab imo ascendit, id est, spiritu timoris ad spiritum sapientiæ, etc., usque ad id est, spiritualem intellectum, hos Dominus concutit. HIER. Ut agricola sterilem terram, etc., usque ad et dabit virtutem, et eamdem benedicet in pace æterna. 1
Psalms 50:3[Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. + 50.3 Miserere mei, Deus. Ibid. Hic pœnitentialis psalmus, etc., usque ad quia prævidit per hunc psalmum plures perituros. Secundum magnam misericordiam tuam. De gravi peccato desperandum esset, nisi magna misericordia esset. Magna non potest diffiniri quanta sit. Magnam misericordiam. Ibid. Magna misericordia Deum de cœlo deposuit, etc., usque ad cum secundum se rogatur Deus ignoscere? Miserationum, etc. CASS. Per misericordiam et miserationem petit. Et est misericordia in natura, miseratio in effectu. 1
Isaiah 42:14[Tacui semper, silui, patiens fui: sicut parturiens loquar; dissipabo, et absorbebo simul. + 42.14 Sicut parturiens. Partum consilii mei profundam in lucem sicut mulier infantem, sic proferam dissimulatum dolorem.