Psalmorum 83:10
Protector noster, aspice, Deus, et respice in faciem christi tui. + 83.10 Respice in faciem, etc. Ipse enim loquitur in nobis, unde Apostolus: An experimentum ejus quæritis, qui in me loquitur Christus! Et in nobis recipitur, sicut ait, Qui vos recipit, me recipit. Respice. Christum Pater semper respicit. CASS. Sed fac præsentia incarnationis eum gentibus respici: vel, ita per faciem innotescimus, aliis. AUG. Respice ergo in faciem, id est, innotescere fac omnibus Christum, ut possimus ire de virtute in virtutem 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Which perished at Endor: they became as dung for the earth.
In Context
Cross References
Joshua 17:11Fuitque hæreditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi ejus, et Jeblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis suis: similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth.
Judges 4:16et Barac persequeretur fugientes currus, et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet.
Judges 7:25Apprehensosque duos viros Madian, Oreb et Zeb, interfecit Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculari Zeb. Et persecuti sunt Madian, capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Jordanis.
2 Kings 9:37et erunt carnes Jezabel sicut stercus super faciem terræ in agro Jezrahel, ita ut prætereuntes dicant: Hæccine est illa Jezabel?
Jeremiah 16:4Mortibus ægrotationum morientur: non plangentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt, et gladio et fame consumentur: et erit cadaver eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ. + 16.4 Mortibus ægrotationum. ID. Nota quod longa infirmitate tabescere, ira Dei est: unde Joram filius Josaphat infirmitate consumitur. Et Apostolus ait: Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles I Cor. 11., etc.