bible.software › Psalmorum › Psalmorum 83 › Psalmorum 83:3
Psalmorum 83:3
Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
They have taken crafty counsel against thy people, and consulted against thy hidden ones.
In Context
2[Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum ! + 83.2 Quam dilecta. Ecce quanta militia. Etenim passer, quam secura. 1
4Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus. + 83.4 Etenim passer, etc. AUG. Duobus duo reddit: cor ut passer; caro ut turtur, cui dat et pullos: corde cogitamus Deum, quasi volet passer ad domum; carne agimus opera. CASS. Sicut passer deserit silvas, et inventa domo lætatur, ubi non timet insidias: sic anima lætatur, dum scit sibi domum paratam in cœlo. Spiritus, qui est quasi passer volans in altum, tendens ad ipsum Deum. Nidum, etc. AUG. Nidus ad tempus, domus vero in æternum. Nidum ergo dicit fidem, et conformitatem sacramentorum Ecclesiæ, quem nidum quærit turtur, ut reponat pullos suos. Non enim abjicit ubicunque, sed in nido Ecclesiæ facit opera bona salubriter, pro quibus salvatur: per quod differt ab aliis qui opera faciunt, sed non in nido fidei. Nam et pagani faciunt opera, vestiunt nudos, etc., et hæretici multa faciunt: sed non in nido Ecclesiæ, et ideo conculcantur, non servantur. Hæc caro est mulier, per quam seducitur passer, sed salvabitur per generationem operum, si in nido, id est, si perseveraverit in fide. Præbet autem Deus unde fiat nidus, induit enim se feno carnis ut ad te veniret. Altaria tua, Domine. CASS. Ubi animæ cœlesti convivio epulantur, ubi anima quasi in domo gaudeat. AUG. Et caro reponit opera sua, unde: Beati qui, etc., ubi ostendit ad quam beatitudinem militia ducit. 1
Read all of Psalmorum 83
Cross References
1 Samuel 13:19Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israël: caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam.
Psalms 64:2[Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem. + 64.2 Te decet. Non deos gentium et non alibi, nisi in contemplatione, id est, fide, et ibi de bonis operibus reddetur votum, in cœlesti Jerusalem, quod illi solvebant Marti post prælia, et cæteris diis in hunc modum. Sion. Patria cœlestis est Sion, eadem est Jerusalem. 1
Isaiah 7:6Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel. + 7.6 Tabeel. ID. Tabeel bonus Deus, quasi dicat: Ibi ponamus idolum Dei nostri, vel ad litteram, Filium hominis sic vocat.
Colossians 3:3Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. + 3.3 Vita vestra abscondita. Hoc est, tempus vestrum nondum advenit, quia nondum venit æstas, id est Christi adventus, ubi discernentur arbores fructuosæ a sterilibus; sed tempus terrena amantium semper est paratum. Cum autem Christus apparuerit, hoc est tempus nostrum.
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 83:3