The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 83 › Psalmorum 83:6

Psalmorum 83:6

Beatus vir cujus est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit, + 83.6 Beatus vir cujus est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit. CASS. Quo auxilio ad domum veniatur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The tabernacles of Edom, and the Ishmaelites; of Moab, and the Hagarenes;

In Context

5Beati qui habitant in domo tua, Domine; in sæcula sæculorum laudabunt te. + 83.5 Beati qui habitant in domo tua, Domine; in sæcula sæculorum laudabunt te. AUG. Hoc boni jam habent, scilicet, quod habitant in domo tua. Sequitur: In sæcula sæculorum laudabunt te. Hoc totum negotium est ibi sanctorum: non est ibi necessitas, quæ mater est omnium humanarum actionum, quia cui faciunt ibi quippiam, ubi nulli indigent; habent ergo et agunt, unde beati sunt. Omnis autem beatus habendo vel agendo dicitur beatus. 1

7in valle lacrimarum, in loco quem posuit. + 83.7 In valle lacrymarum. CASS. Vallis lacrymarum est pœnitentis humilitas. AUG. Unde autem ploratio, quia lege nos afflixit, per quam cognovimus peccatum repugnare spiritui, et gemimus, quomodo scilicet, veniamus ad locum quem posuit, ope ejus et auxilio utique. In loco quem posuit. Etenim benedictionem dabit. Qui non potest exponi, quem oculus non vidit, nec auris audivit, id est, futurum regnum, quod disposuit et ordinavit Deus ut ad id per gradus veniatur. 1

Read all of Psalmorum 83

Cross References

Genesis 25:12Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ: et + 25.12 Hæ sunt generationes, etc. Hi populi ante filios Isaac computantur, qui cum sint de semine Abrahæ, non tamen computantur in semine, quia prius est quod animæ est, deinde quod spirituale. Unde post computationem carnalium, ponitur genealogia Isaac, de quo facta est promissio, et electorum propaganda successio.

1 Chronicles 5:10In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad. + 5.10 Contra Agarenos. HIERON. in Paral. Verisimile est Agar fuisse Cethuram, cum in sequentibus dicat Rubenitas et Gaaditas et dimidiam tribum Manasse cum Agarenis pugnasse et præbuisse Isræl auxilium Ituræos, Naphæos et Nodab filios Ismælis. Nodab autem est, ut videtur, qui in Genesi Cedma dicitur, id est antiquorum vel antecedens.

2 Chronicles 20:1Post hæc congregati sunt filii Moab et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis, ad Josaphat, ut pugnarent contra eum. + 20.1 De Ammonitis. Idumæos significat, sed scriptor historiæ maluit quod gerebatur associatorum notare vocabulo, quam impietatem impudentium publice divulgare.

Psalms 2:2Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. + 2.2 Reges. Ibid. Prior qui infantes occidit Herodes, posterior qui Pilato consensit in morte Christi. Reges et principes. Ibid. Potuit etiam secundum Ambrosium de uno pluraliter dicere. Solus enim rex Herodes et princeps Pilatus in apostolorum Actibus adversus Christum conspirasse voce Petri produntur. 1

Jeremiah 48:42et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 83:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 83:5Psalmorum 83Psalmorum 83:7 →