Psalmorum 83:9
Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam; auribus percipe, Deus Jacob. + 83.9 Domine Deus virtutum. CASS. Orat et humiliat se pro impetratione hujus auxilii. Deus Jacob. AUG. Quem fecisti Isræl apparens ei sic fac et me Isræl. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Do unto them as unto the Midianites; as to Sisera, as to Jabin, at the brook of Kison:
In Context
Cross References
Genesis 19:38Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei: ipse est pater Ammonitarum usque hodie.
Judges 4:7ego autem adducam ad te in loco torrentis Cison, Sisaram principem exercitus Jabin, et currus ejus, atque omnem multitudinem, et tradam eos in manu tua.
Judges 5:21Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens Cadumim, torrens Cison: conculca, anima mea, robustos. + 5.21 Traxit cadavera eorum, etc. In mare Rubrum, quod est Cadumim, quod interpretatur antiquorum: eo quod antiqua miracula ibi sunt facta transeuntibus filiis Isræl, et pereuntibus Ægyptiis: ut pro cadaveribus Ægyptiorum, habeant pisces et bestiæ maris Rubri, cadavera Chananæorum. ADAM., hom. 7 in Jud. Non dicuntur invaluisse super populum Dei dum præcepta custodiunt, etc., usque ad cum a gratia Dei deserimur.
Isaiah 9:4Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. + 9.4 Jugum enim. ID. Habet Christus jugum, sed suave; et diabolus, sed importabile onere. Et Christus principatum super humerum, in quo crucem portavit, et diabolus in humero virgam, qua superbit. Exactoris. Ipsius, scilicet exigentis. Quotidie enim nummum peccati quem primo homini commisit, a posteris cum usura exigit.