The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 84 › Psalmorum 84:5

Psalmorum 84:5

Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis. + 84.5 Converte nos. Petit quod adhuc futurum sciebat. Quasi, quod dixi ut præteritum, oro ut fiat. AUG. Converte nos. Prophetice dixit futura, ut præterita, hic autem orat ut vere futura, dicens, Converte et averte, quasi dicat, dixi quasi facta. Et quia video futura, et quia non sunt oro ut fiant. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Blessed is the man whose strength is in thee; in whose heart are the ways of them.

In Context

4Mitigasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuæ. + 84.4 Mitigasti CASS. Diapsalma, de aversione iræ, id est, pœnæ. 1

6Numquid in æternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem? + 84.6 Nunquid in æternum. Prævidet iste hanc pœnam transituram: Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Irasceris. AUG. Ira Dei est omnis pœna quam patitur. Sicut dictum est Adam quando peccavit: Maledicta terra in opere tuo, et in labore et sudore vultus tui vesceris pane tuo. De ira ergo mortales sumus et passibiles, sed innovati in Christo. A generatione. Prima generatio fuit mortalis de ira, erit altera immortalis de misericordia: sed nec hanc misericordiam meremur conversi per nos ad Deum, ipse enim nos convertit. Et inde subdit: Deus convertens, quasi sicut vivificatio est a te, ita et conversio. 1

Read all of Psalmorum 84

Cross References

Psalms 28:7Vox Domini intercidentis flammam ignis; + 28.7 Desertum. CASS., AUG. Judaicum populum, etc., usque ad unde emanat aqua viva. 1

Psalms 42:4Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. + 42.4 Et introibo. Sicut pontifex ad Sancta sanctorum. CASS. Et introibo. De lætitia finali, pro qua laudat in tribulatione, qui supra tristis erat unde et se confortat. 1

Psalms 65:5Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum. + 65.5 Venite. CAS. Diapsalma. Incipientes ad opera Dei consideranda invitat, ut una fides jungat, quos unum præmium exspectat: ubi exponens illa opera, aperte dicit resurrectionem pertinere ad gentes, repressis Judæis. 1

Psalms 122:1Canticum graduum. [Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis. + 122.1 Canticum graduum. CASS. Quartus gradus, inter quaslibet angustias constanter de Domino esse præsumendum, donec misertus exaudiat. Qui supra ad montes, nunc ad Deum oculos levat. Ad te levavi. ID. Primo vox tribulatorum Deum respicientium, non ad alia patrocinia; secundo, precatur misericordiam contra insultantes. AUG. Ad te levavi. Quo levaret, nisi quo ascendens tendebat? non se attendit iste, ut superbus, qui sibi placet: nam qui sibi displicet, hic talis Deo placet; et cui Deus placet, ipse sibi displicet. Levavi. Ascensus ergo est in affectu, etc., usque ad sed qui peregrinatur et desiderat patriam. 1

Isaiah 26:9Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis. + 26.9 Anima mea desideravit, etc. Non caro; unde: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum Psal. 41.. Caro concupiscit adversus spiritum Gal. 5..

Jeremiah 31:6Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 84:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 84:4Psalmorum 84Psalmorum 84:6 →