The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 84 › Psalmorum 84:6

Psalmorum 84:6

Numquid in æternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem? + 84.6 Nunquid in æternum. Prævidet iste hanc pœnam transituram: Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Irasceris. AUG. Ira Dei est omnis pœna quam patitur. Sicut dictum est Adam quando peccavit: Maledicta terra in opere tuo, et in labore et sudore vultus tui vesceris pane tuo. De ira ergo mortales sumus et passibiles, sed innovati in Christo. A generatione. Prima generatio fuit mortalis de ira, erit altera immortalis de misericordia: sed nec hanc misericordiam meremur conversi per nos ad Deum, ipse enim nos convertit. Et inde subdit: Deus convertens, quasi sicut vivificatio est a te, ita et conversio. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who passing through the valley of Baca make it a well; the rain also filleth the pools.

In Context

5Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis. + 84.5 Converte nos. Petit quod adhuc futurum sciebat. Quasi, quod dixi ut præteritum, oro ut fiat. AUG. Converte nos. Prophetice dixit futura, ut præterita, hic autem orat ut vere futura, dicens, Converte et averte, quasi dicat, dixi quasi facta. Et quia video futura, et quia non sunt oro ut fiant. 1

7Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua lætabitur in te. + 84.7 Deus tu conversus. CASS. Non extendens, sed Deus convertens. Prius dat votum conversionis, post ad vitam ducit. Vel, Deus tu conversus ab ira in adventu Filii. Vivificabis nos. Tanto tempore antequam habeatur. Et tunc, Plebs tua lætabitur in te, quæ prius in se male lætabitur. 1

Read all of Psalmorum 84

Cross References

2 Kings 3:9Perrexerunt igitur rex Israël, et rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et jumentis quæ sequebantur eos.

Joel 2:23Et, filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.

Acts 14:22Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.

Romans 8:37Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.

Revelation 7:14Et dixi illi: Domine mi, tu scis. Et dixit mihi: Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. + 7.14 Stolas suas, etc. Innocentiam in baptismo acceptam, vel corpora sua.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 84:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 84:5Psalmorum 84Psalmorum 84:7 →