Psalmorum 84:7
Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua lætabitur in te. + 84.7 Deus tu conversus. CASS. Non extendens, sed Deus convertens. Prius dat votum conversionis, post ad vitam ducit. Vel, Deus tu conversus ab ira in adventu Filii. Vivificabis nos. Tanto tempore antequam habeatur. Et tunc, Plebs tua lætabitur in te, quæ prius in se male lætabitur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
They go from strength to strength, every one of them in Zion appeareth before God.
In Context
Cross References
Job 17:9Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. + 17.9 Et tenebit justus viam suam. Quia considerato hypocrita dum illum ex perversa voluntate obtinere ea quæ mundi sunt intuetur, ipse ad amorem cœlestium robustius stringitur. Sciens, quia bonis desideriis præmia æterna non deerunt: dum et pravis et duplicibus cordibus bona temporalia non negantur. Et mundis manibus addet fortitudinem. Quia videns perversorum terrenam gloriam, etc., usque ad quæ sibi cum reprobis communia esse non possunt.
Psalms 43:3Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos, et expulisti eos. 1
Proverbs 4:18Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. + 4.18 Justorum autem semita. Justorum opera in luce scientiæ peraguntur, et æternam ducunt ad vitam quæ est perfecta dies.
Isaiah 46:13Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Israël gloriam meam.]
Jeremiah 31:6Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum.
Zechariah 14:16Et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quæ venerunt contra Jerusalem, ascendent ab anno in annum ut adorent regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem tabernaculorum.