The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 84 › Psalmorum 84:8

Psalmorum 84:8

Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. + 84.8 Ostende nobis, Domine. AUG. Hoc orando prædixit Propheta, etc., usque ad Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt Matth. 5.. CASS. Ostende. Vel petit iste sibi spiritualiter tantum Christum ostendi, sciebat eum quidem futurum, sed petit ut puro corde intueamur, non corporeis oculis ut infideles: Judæi enim viderunt et crucifixerunt. Et in futuro: Salutare tuum da nobis, id est, Christum amplectendum et possidendum, ut non tollatur a nobis, et sic legitur partim de præsenti, et partim de futuro. Misericordiam. AUG. Christus dicitur misericordia, quia ostendit nobis misericordiam, docens quidquid boni habet homo ex Deo esse, et sic homo non superbit. Sed sic hærens et fruens Deo lætatur in eo. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

O LORD God of hosts, hear my prayer: give ear, O God of Jacob. Selah.

In Context

7Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua lætabitur in te. + 84.7 Deus tu conversus. CASS. Non extendens, sed Deus convertens. Prius dat votum conversionis, post ad vitam ducit. Vel, Deus tu conversus ab ira in adventu Filii. Vivificabis nos. Tanto tempore antequam habeatur. Et tunc, Plebs tua lætabitur in te, quæ prius in se male lætabitur. 1

9Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor. + 84.9 Audiam quid loquatur in me Dominus. CASS. Unde scit et per quem fiat, et quid præstet ipse veniens. Pacem. AUG. Christum. Pacem ad Deum et proximum, et per Christum. 1

Read all of Psalmorum 84

Cross References

Job 17:9Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. + 17.9 Et tenebit justus viam suam. Quia considerato hypocrita dum illum ex perversa voluntate obtinere ea quæ mundi sunt intuetur, ipse ad amorem cœlestium robustius stringitur. Sciens, quia bonis desideriis præmia æterna non deerunt: dum et pravis et duplicibus cordibus bona temporalia non negantur. Et mundis manibus addet fortitudinem. Quia videns perversorum terrenam gloriam, etc., usque ad quæ sibi cum reprobis communia esse non possunt.

Isaiah 40:31qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ: current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.] + 40.31 Mutabunt. Ut sint fortes in Deo, fient debiles mundo, et post mortem carnis fient immortales. Sicut aquilæ. Sicut aquila secundum physicos, alliso ad silicem rostro, vetustate nimia aduncato innovatur, sic qui vetustatem peccati per petram, quæ est Christus, mortificant, mortui mundo innovantur Deo, unde: Renovabitur ut aquilæ juventus tua Psal. 102..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 84:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 84:7Psalmorum 84Psalmorum 84:9 →