The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 85 › Psalmorum 85:10

Psalmorum 85:10

Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus. + 85.10 Tu es Deus solus. ID. Vel tu solus magnus contra futuros, qui se dicunt magnos et deos. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Mercy and truth are met together; righteousness and peace have kissed each other.

In Context

9Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum. + 85.9 Quascunque fecisti venient et adorabunt coram, etc. AUG. Si est gens quam non fecit Deus, illa non adorabit. Annuntiat Ecclesiam ubique diffusam, quod modo impletum est: Et nota, quia, ut ait Scriptura: In lata gente gloria regis, in diminutione populi principis contritio. Sequitur: Et glorificabunt nomen. 1

11Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua; lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum. + 85.11 Deduc me, Domine, in via tua. CASS. Orat pro omnibus jam adorantibus, et loquitur in membris. Domine, deduc, etc. Aliud est duci ad viam, et aliud est duci in via, ne in ea cadatur: ubique egent homines adjuvari, sive sint in via, sive extra eam. Via autem Christus est, qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita. Lætetur cor meum. AUG. In timore mundano præcedit causa, etc., usque ad qui autem timet, et non sperat, depressus est. 1

Read all of Psalmorum 85

Cross References

Exodus 34:6Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,

Psalms 89:14Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris. + 89.14 Mane misericordia tua exsultavimus, et delectati sumus. AUG., CASS. Modo nox, in qua esurimus: tunc autem satiabimur vultu, unde: Satiabor cum apparuerit gloria tua. Et alibi: Mane astabo tibi, et videbo. Nunc autem pro eo lætati sumus, et in malignis diebus in quibus dicimus: Respice in servos. 1

Proverbs 3:3Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui: + 3.3 Misericordia et veritas. Ab ore tuo nunquam absit veritas dicenda, nunquam ab opere proximo misericordia impendenda: sic enim fit, ut et te Dei semper prosequatur misericordia, quæ deleat peccata; veritas vero, quæ compleat promissa. Circumda eas gutturi tuo. In gutture organum vocis, etc., usque ad nec voci vita contradicat.

Isaiah 45:24Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.

Jeremiah 23:5[Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. + 23.5 Ecce dies veniunt, dicit, etc. ID. Abjectis pastoribus synagogæ, Scribis, scilicet et Pharisæis, et apostolis in loco eorum substitutis, inducitur Christus pastor pastorum.

Luke 1:54Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 85:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 85:9Psalmorum 85Psalmorum 85:11 →