Psalmorum 85:6
Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meæ. + 85.6 Auribus percipe. CASS. Vide ordinem orationis, etc., usque ad auditum deprecationi meæ. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Wilt thou not revive us again: that thy people may rejoice in thee?
In Context
Cross References
Ezra 9:8Et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquiæ, et daretur nobis paxillus in loco sancto ejus, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra:
Psalms 71:20Defecerunt laudes David, filii Jesse. + 71.20 Defecerunt laudes. ID. Etiam hoc diligentius observandum est, quod illud: Defecerunt hymni David filii Jesse, ad finem septuagesimi primi psalmi pertineat. Id vero quod sequitur: Psalmus Asaph, initium sit sequentis. Hymnus tria habet: laudem Dei cum cantico: nisi enim cantetur hilariter, non est hymnus: non cantat autem qui non amat. Si sit laus, et non est Dei, non est hymnus: et si sit Dei, et non cum cantico, non hymnus. Præter solitum addit: Filii Jesse; David enim homo, quidam filius Jesse, regnavit in Isræl tempore Veteris Testamenti in quo Novum erat, sed occultum: sicut et Christus in David et in Abraham, sed occultus, ut fructus est in radice, sed non apparet. Noverunt autem pauci Prophetæ et Christum, et Novum Testamentum, scilicet in occulto, et pronuntiaverunt revelandum. Illo ergo tempore, pro regno illo, ubi regnavit homo filius Jesse, pro hujusmodi carnalibus carnalis populus laudabat Deum. Sed regno illo et cæteris hujusmodi deficientibus, deficit laus, non Filii Dei, sed filii Jesse. His autem deficientibus quæ Deus subtraxit ut quærerentur ea quæ occulta in illis tegebantur, loquitur Asaph, id est Synagoga, sed fidelis, quæ pie Deum coluit, licet propter terrena, quæ a Deo, non a dæmonibus, ut gentes, quærebat. Attendens autem blasphemos his abundare, pro quibus serviebat, cœpit nutare, nesciens quid in his figuris lateret, quasi non esset aliquid melius quod Deus daret: sed admonitus per hæc sibi subtracta quærere ea quæ non habet cum malis communia, castigans se cum admiratione, dicit: Quam bonus Isræl! Sed quibus? Rectis corde. Primo ergo describens nequitiam malorum, dicit se zelasse prospera eorum; tamen inde correctum, et correctus alios corrigit. CAS. Hic agitur, quod laudes defecerunt: quia jam non dat Deus blanda, ut pueris ad serviendum alliciendis, et hoc dicit Synagoga quæ jam sibi contra hoc quod prius agebat testatur, ut credibilius sit.
Psalms 77:8ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. + 77.8 Prava. CAS. Quæ veritatem non recipit, et ideo distorta, exasperans super omnes acerbitates, ut in Salvatorem armarentur. Unde per Ezechielem dicit Dominus: Vade et dic domui exasperanti Ezech. 2.. Non direxit cor suum. ID. Distortum cor habet qui prave intellecta non corrigit, et quæ natura docet, non perficit: Non est creditus cum Deo spiritus ejus Joan. 1., id est, et si ratio bene suasit, ei acquievit. Non est creditus. AUG. Quando cum spiritu Dei operante spiritus hominis cooperatur, fit quod Deus jubet: et hoc non est nisi credendo in eum, qui justificat impium, quam fidem non habet generatio prava et amaricans. ID. Expressius multo dicit, etc., usque ad illa autem generatio, etsi credidit Deo, non tamen in Deum. 1
Psalms 90:14Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. + 90.14 Quoniam in me speravit. AUG. Tertio verba Dei, quibus Ecclesiam consolatur, cui et hic defensionem, et in futuro præmia promittit. CASS. Mandat angelis de te dicens: Quoniam in me. Certitudo promissionis per promissionem Dei. 1
Psalms 149:2Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. + 149.2 In rege suo. ID. Id est, in Christo, qui est rex et sacerdos. AUG. Ut rex pugnavit pro nobis de cruce, diabolum vincens: ut sacerdos, se pro nobis obtulit, nihil inveniens in hominibus quod pro eis offerret. 1
Jeremiah 3:5numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.]