The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 86 › Psalmorum 86:1

Psalmorum 86:1

Filiis Core. Psalmus cantici. [Fundamenta ejus in montibus sanctis; + 86.1 Psalmus. CASS. Quia agit de Ecclesia secundum potestatem, ubi agit opera. Cantici. Ut de sæculari Jerusalem, ad intelligentiam superne eleveris, scilicet de actione ad theoricam. Propheta prædicat cœlestem Jerusalem filiis Chore, quam commendat per fundamenta, et portas, et famam ut eis augeatur affectus. Fundamenta ejus. Psalmus de cœlesti Jerusalem: plenus spiritu Propheta, multa volvens apud se, de hac civitate, de qua nihil adhuc dixerat, in hoc erumpit: Fundamenta ejus, etc. Prior laus a fundamentis; soliditas totius civitatis notetur. Ejus, non refertur ad aliquod præmissum: sed ad cordis Prophetæ meditationem, quia nunquam de illa corde tacuerat, etsi ore. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Bow down thine ear, O LORD, hear me: for I am poor and needy.

In Context

2diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. 1

Read all of Psalmorum 86

Cross References

Psalms 17:6Dolores inferni circumdederunt me; præoccupaverunt me laquei mortis. + 17.6 Dolores inferni. Gentiles in inferno debito dolore torquendi. Præoccupaverunt me laquei mortis, sequitur: 1

Psalms 31:2Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus. + 31.2 Beatus vir. HIERON. Cui remittit Deus, non enim per se. Tegit, ne in judicio reveletur; et sic non imputabitur ad pœnam. Non est dolus qui se accusat: corde tenet quod ore fatetur hic. Beatus: quia olim non confitens Deo, veni in peccatum, dum clamarem, si quid boni egi. 1

Psalms 102:1Ipsi David. [Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus. 1

Psalms 142:1Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. [Domine, exaudi orationem meam; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua justitia. + 142.1 Psalmus David. Psalmus iste septimus pœnitentialum, qui ideo sunt septem, ut eodem numero quo peccavimus, peccata diluamus. CAS. Sicut enim in hebdomada mundi hujus peccamus, ita hoc numero psalmorum remedium pœnitentiæ peccatis opponitur. In quibus psalmis talis est forma, quia a lacrymis incipitur, et in gaudio finis est, ne quis de venia desperet. AUG. Sicut Absalom David, sic Judas Christum, falsi fratres corpus ejus; vel illiciti motus et operatio. Domine, exaudi, etc. CAS. Primo captat exordium; secundo narrat mala sua, et quid contra egerit, ibi, quia persecutus est; tertio ponitur deprecatio causis confirmata, ibi, velociter exaudi; quarto ponitur læta conclusio, ibi, spiritus tuus. Monet ad pœnitentiam, et orationem, ad orandum. In persona totius Christi dicit: O Domine, etc. In veritate tua. CAS. Non est hoc contra humilitatem, quæ petebat audiri: sed veritas et justitia Dei est, ne cum rogante disceptet, ne eum qui se damnat judicet; unde subditur: et non intres, non petivit justitiam judicii. AUG., CAS. In veritate tua, in tua justitia. Vel justitiam et veritatem dicit, quæ parcit pœnitentibus, et se damnantes absolvit, et accipit pro eodem veritatem et justitiam. Et est, in veritate tua, et tua justitia, id est secundum justitiam et veritatem quam pœnitentibus et se accusantibus indulges. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 86:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Psalmorum 86Psalmorum 86:2 →