The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 87 › Psalmorum 87:12

Psalmorum 87:12

Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? + 87.12 Sepulcro. Unde in Evangelio de talibus: Similes estis sepulcris dealbatis quæ foris apparent hominibus speciosa: intus vero plena sunt ossibus mortuorum, quasi, sic et vos hypocrisi et iniquitate. Misericordiam et veritatem. AUG. Misericordiam et veritatem amat conjungere Scriptura: maxime in psalmis. 1

Vulgata (Latina)

In Context

11Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? + 87.11 Nunquid mortuis. Mortuos corde dicit, quibus fiunt quidem miracula Christi, sed non prosunt eis: mortuis enim corpore facta sunt mirabilia, cum quidam revixerunt. Et cum Dominus infernum penetravit, atque inde victor mortis ascendit, magnum factum est mortuis miraculum. Nunquid mortuis. CASS. Quibus non prosunt opera sua ostendit. Aut medici suscitabunt, etc. AUG. In Hebræo non medici, etc., usque ad: Nemo potest venire ad me, nisi Pater traxerit eum. 1

13Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis? + 87.13 In tenebris. Idem sunt mortui positi in sepulcro, et tenebræ, et terra oblivionis. 1

Read all of Psalmorum 87

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 87:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 87:11Psalmorum 87Psalmorum 87:13 →