bible.software › Psalmorum › Psalmorum 87 › Psalmorum 87:16
Psalmorum 87:16
Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. + 87.16 Exaltatus. ID. Prius tumido corde, postea, Humiliatus. Per confessionem. Conturbatus, id est, confusus de peccatis, ea damnando. 1
Vulgata (Latina)
In Context
15Ut quid, Domine, repellis orationem meam; avertis faciem tuam a me? + 87.15 Ut quid. CASS. Ecce quantum desiderat. Ut quid, Domine. Proponit, quærendam esse causam: quæ est, ut dilatione boni, et adversis multiplicatis, quibus repulsa quasi oratio inflammetur ardentius. 1
17In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me: + 87.17 Transierunt. CASS. Non mansuete contigerunt. AUG. Quia non de fideli, sed de infideli dictum est: Ira Dei manet super eum Joan. 3.. Flagellat enim filios quos recipit, unde: Quos ego amo, arguo et castigo Apoc. 3.. Et alibi: Percutiam et sanabo: occidam et vivere faciam Deut. 32.. ID. Transierunt et conturbaverunt. Quia aliud jam de damnatione patimur, et aliud de æterna ultione timemus. Terrores tui. CASS. Quos patior: quia tibi placuit, non meo merito. AUG. Terrores futuri judicii, quos omnis caro timet. Conturbaverunt me. Secundum infirmitatem carnis. AUG. Conturbaverunt me aliquando terrores, ita conturbant animum cogitantis circumpendentibus malis, ut sicut aquæ circumfluere videantur, et simul undique circumdare, unde amici et noti timore deserunt, unde Apostolus: Omnes me dereliquerunt II Tim. 4.. 1
Read all of Psalmorum 87
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 87:16