bible.software › Psalmorum › Psalmorum 87 › Psalmorum 87:18
Psalmorum 87:18
circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul. + 87.18 Circumdederunt me. CASS. Peccata undique copiosa inundatione concludunt. Tota die. AUG. Quia nullo tempore desunt mala Ecclesiæ donec finiatur sæculum. Sed hæc omnia fiunt, ut oratio Ecclesiæ præveniat Deum donec illa salus veniat, ubi nihil malorum sit. 1
Vulgata (Latina)
In Context
17In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me: + 87.17 Transierunt. CASS. Non mansuete contigerunt. AUG. Quia non de fideli, sed de infideli dictum est: Ira Dei manet super eum Joan. 3.. Flagellat enim filios quos recipit, unde: Quos ego amo, arguo et castigo Apoc. 3.. Et alibi: Percutiam et sanabo: occidam et vivere faciam Deut. 32.. ID. Transierunt et conturbaverunt. Quia aliud jam de damnatione patimur, et aliud de æterna ultione timemus. Terrores tui. CASS. Quos patior: quia tibi placuit, non meo merito. AUG. Terrores futuri judicii, quos omnis caro timet. Conturbaverunt me. Secundum infirmitatem carnis. AUG. Conturbaverunt me aliquando terrores, ita conturbant animum cogitantis circumpendentibus malis, ut sicut aquæ circumfluere videantur, et simul undique circumdare, unde amici et noti timore deserunt, unde Apostolus: Omnes me dereliquerunt II Tim. 4.. 1
19Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.] + 87.19 Amicum CASS. Et qui pio et fideli amore conjuncti sunt. Proximum et notos, etc. Parentela. Sæpe justis humana officia timore subtracta sunt.
Read all of Psalmorum 87
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 87:18