Psalmorum 87:4
Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. + 87.4 Quia repleta est. AUG. Hos humanæ infirmitatis affectus, etc., usque ad sed humanæ infirmitatis indicia. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 21:16Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum hastæ trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David.
2 Kings 20:17Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ sunt in domo tua, et quæ condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylonem: non remanebit quidquam, ait Dominus.
Psalms 45:12Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.]
Psalms 89:10dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur. + 89.10 Septuaginta. ID. Terrenorum appetitus quæ septem diebus aguntur: si in virtutibus octoginta, id est, æternitas petitur. Annis. Vel anni, alia littera. Quo temporis spatio dicuntur longævi, qui etiam usque ad octoginta annos aliquas vires habere videntur. Octoginta. Quia et citra octoginta annos sunt quidam infirmi, etc., usque ad redemptionem corporis exspectantes. Mansuetudo. Clementia est, si Dei: domatio, si nostra. Ipse enim per clementiam mansuetus, domando nos efficit mansuetos, et sic corripiemur. 1
Psalms 137:8Dominus retribuet pro me. Domine, misericordia tua in sæculum; opera manuum tuarum ne despicias.] + 137.8 Retribuet. AUG. Quod ego non possum, etc., usque ad in quo princeps mundi peccatum non invenit, quare occideret.
Isaiah 14:4sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor; quievit tributum? + 14.4 Quomodo, etc. Admirando quomodo vastator terrarum, etc., usque ad novissima autem inimica destruetur mors. Exactor. HIER. Qui exigit usque ad novissimum quadrantem a debitoribus suis, qui dicunt illud: Dimitte nobis debita Matth. 5.. Huic tradentur debitores, huic tradidit Paulus Corinthum fornicantem.